Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (7,40-53)
In illo tempore: Ex turba, cum audíssent sermónes Iesu, dicébant: “Hic est vere prophéta!”; álii dicébant: “Hic est Christus!”; quidam autem dicébant: “Númquid a Galilǽa Christus venit? Nonne Scriptúra dixit: ‘Ex sémine David et de Béthlehem castéllo, ubi erat David, venit Christus’?” Dissénsio ítaque facta est in turba propter eum. Quidam autem ex ipsis volébant apprehéndere eum, sed nemo misit super illum manus. Venérunt ergo minístri ad pontífices et pharisǽos; et dixérunt eis illi: “quáre non adduxístis eum?” Respondérunt minístri: “Númquam sic locútus est homo.” Respondérunt ergo eis pharisǽi: “Númquid et vos sedúcti estis? Numquid áliquis ex princípibus crédidit in eum aut ex pharisǽis? Sed turba hæc, quæ non novit legem, maledícti sunt!” Dicit Nicodémus ad eos, ille qui venit ad eum ántea, qui unus erat ex ipsis: “Númquid lex nostra iúdicat hóminem, nisi audíerit ab ipso prius et cognóverit quid fáciat?” Respondérunt et dixérunt ei: “Númquid et tu ex Galilǽa es? Scrutáre et vide quia prophéta a Galilǽa non surgit!” Et revérsi sunt unusquísque in domum suam.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel