Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (1, 57-66.80)
Elísabeth implétum est tempus pariéndi, et péperit fílium. Et audiérunt vicíni et cognáti eíus quia magnificávit Dóminus misericórdiam suam cum illa, et congratulabántur ei. Et factum est, in die octávo venérunt circumcídere púerum et vocábant eum nómine patris eíus, Zacharíam. Et respóndens mater eíus dixit: " Nequáquam, sed vocábitur Ioánnes ". Et dixérunt ad illam: " Nemo est in cognatióne tua, qui vocétur hoc nómine ". Innuébant autem patri eíus quem vellet vocári eum. Et póstulans pugillárem scripsit dicens: " Ioánnes est nomen eíus ". Et miráti sunt univérsi. Apértum est autem ílico os eíus et lingua eíus, et loquebátur benedícens Deum. Et factus est timor super omnes vicínos eórum, et super ómnia montána Iudǽæ divulgabántur ómnia verba hæc. Et posuérunt omnes, qui audíerant, in corde suo dicéntes: " Quid putas puer iste erit? ". Étenim manus Dómini erat cum illo. Puer autem crescébat et confortabátur spíritu et erat in desérto usque in diem ostensiónis suæ ad Israel.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel