Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (16,19-31)
In illo tempore: Dixit Iesus pharisǽis: Homo quidam erat dives et induebátur púrpura et bysso et epulabátur cotídie spléndide. Quidam autem pauper nómine Lázarus iacébat ad iánuam eíus ulcéribus plenus et cúpiens saturári de his, quæ cadébant de mensa dívitis; sed et canes veniébant et lingébant úlcera eíus. Factum est autem ut morerétur pauper et portarétur ab ángelis in sinum Ábrahæ; mórtuus est autem et dives et sepúltus est. Et in inférno élevans óculos suos, cum esset in torméntis, vidébat Ábraham a longe et Lázarum in sinu eíus. Et ipse clamans dixit: ‘Páter Ábraham, miserére mei et mitte Lázarum, ut intíngat extrémum dígiti sui in aquam, ut refrígeret linguam meam, quia crúcior in hac flamma.’ At dixit Ábraham: ‘Fili, recordáre quia recepísti bona tua in vita tua, et Lázarus simíliter mala; nunc autem hic consolátur, tu vero cruciáris. Et in his ómnibus inter nos et vos chaos magnum firmátum est, ut hi, qui volunt hinc transíre ad vos, non possint, neque inde ad nos transmeáre.’ Et ait: ‘Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei – hábeo enim quinque fratres – ut testétur illis, ne et ipsi véniant in locum hunc tormentórum.’ Ait autem Ábraham: ‘Hábent Móysen et Prophétas; áudiant illos.’ At ille dixit: ‘Non, pater Ábraham, sed si quis ex mórtuis íerit ad eos, pæniténtiam agent.’ Ait autem illi: ‘Si Móysen et Prophétas non áudiunt, neque si quis ex mórtuis resurréxerit, credent.’”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel