Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (17,20-25)
In illo tempore: Interrogátus Iesus a pharisǽis: “quándo venit regnum Dei?”, respóndit eis et dixit: “Non venit regnum Dei cum observatióne, neque dicent: ‘Ecce hic’ aut: ‘Illic’; ecce enim regnum Dei intra vos est.” Et ait ad discípulos: “Vénient dies, quando desiderétis vidére unum diem Fílii hóminis et non vidébitis. Et dicent vobis: ‘Ecce hic’, ‘Ecce illic’; nolíte ire neque sectémini. Nam sicut fulgur corúscans de sub cælo in ea, quæ sub cælo sunt, fulget, ita erit Fílius hóminis in die sua. Primum autem opórtet illum multa pati et reprobári a generatióne hac.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel