The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (18,1-8)
   
   In illo tempore : Dicébat Iésus discipulis suis parábolam, quóniam opórtet semper oráre et non defícere, dicens: “Iúdex quidam erat in quadam civitáte, qui Deum non timébat et hóminem non reverebátur. Vídua autem erat in civitáte illa et veniébat ad eum dicens: ‘Víndica me de adversário meo.’ Et nolébat per multum tempus; post hæc autem dixit intra se: ‘Etsi Deum non tímeo nec hóminem revéreor, tamen quia molésta est mihi hæc vídua, vindicábo illam, ne in novíssimo véniens suggíllet me.’” Ait autem Dóminus: “Áudite quid iúdex iniquitátis dicit; Deus autem non fáciet vindíctam electórum suórum clamántium ad se die ac nocte, et patiéntiam habébit in illis? Dico vobis: Cito fáciet vindíctam illórum. Verúmtamen Fílius hóminis véniens, putas, invéniet fidem in terra?”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut