The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Feria III 26 Maii 2026, Hebdomada VIII per annum,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (19,11-28)
   
   In illo tempore: Dixit lesus discípulis suis parábolam, eo quod esset prope Ierusálem, et illi existimárent quod conféstim regnum Dei manifestarétur. Dixit ergo: “Hómo quidam nóbilis ábiit in regiónem longínquam accípere sibi regnum et revérti. Vocátis autem decem servis suis, dedit illis decem minas et ait ad illos: ‘Negotiámini, dum vénio.’ Cives autem eíus óderant illum et misérunt legatiónem post illum dicéntes: ‘Nolúmus hunc regnáre super nos!’ Et factum est ut redíret, accépto regno, et iússit ad se vocári servos illos, quibus dedit pecúniam, ut sciret quantum negotiáti essent. Venit autem primus dicens: ‘Dómine, mina tua decem minas acquisívit.’ Et ait illi: ‘Éuge, bone serve; quia in módico fidélis fuísti, esto potestátem habens supra decem civitátes.’ Et alter venit dicens: ‘Mina tua, dómine, fecit quinque minas.’ Et huic ait: ‘Et tu esto supra quinque civitátes.’ Et alter venit dicens: ‘Dómine, ecce mina tua, quam hábui repósitam in sudário; tímui enim te, quia homo austérus es: tollis, quod non posuísti, et metis, quod non seminásti.’ Dicit ei: ‘De ore tuo te iúdico, serve nequam! Sciébas quod ego austérus homo sum, tollens quod non pósui et metens quod non seminávi? Et quare non dedísti pecúniam meam ad mensam? Et ego véniens cum usúris útique exegíssem illud.’ Et adstántibus dixit: ‘Auférte ab illo minam et date illi, qui decem minas habet.’ Et dixérunt ei: ‘Dómine, habet decem minas!’ Dico vobis: ‘Omni habénti dábitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferétur. Verúmtamen inimícos meos illos, qui noluérunt me regnáre super se, addúcite huc et interfícite ante me!’” Et his dictis, præcedébat ascéndens Hierosólymam.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut