Feria VI 10 Iulii 2026, Hebdomada XIV per annum,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (23, 35 b-43)
   
   In illo témpore: Deridébant Iesum et príncipes dicéntes: « Alios salvos fecit, se salvum fáciat, si hic est Christus Dei eléctus ». Illudébant autem ei et mílites accedéntes, acétum offeréntes illi et dicéntes: « Si tu es rex Iudæórum, salvum te fac ». Erat autem et superscríptio super illum: « Hic est rex Iudæórum ». Unus autem de his qui pendébant latrónibus blasphemábat eum dicens: « Nonne tu es Christus? Salvum fac temetípsum et nos ». Respóndens autem alter increpábat illum dicens : « Neque tu times Deum, quod in eádem damnatióne es? Et nos quidem iuste, nam digna factis recípimus: hic vero nihil mali gessit ». Et dicébat: « Iesu, meménto mei cum véneris in Regnum tuum ». Et dixit illi: « Amen dico tibi: Hódie mecum eris in paradíso ».
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   

Latest Updates
8h ago
8h ago
9h ago
9h ago
9h ago
9h ago
9h ago
9h ago
9h ago
10h ago
Retour en haut