Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (24,13-35)
Ecce duo ex discipulis Iesu ibant ipsa die prima sábbati in castéllum, quod erat in spátio stadiórum sexagínta ab Ierusálem nómine Émmaus; et ipsi loquebántur ad ínvicem de his ómnibus, quæ accíderant. Et factum est, dum fabularéntur et secum quǽrerent, et ipse Iésus appropínquans ibat cum illis; óculi autem illórum tenebántur, ne eum agnóscerent. Et ait ad illos: “Qui sunt hi sermónes, quos confértis ad ínvicem ambulántes?” Et stetérunt tristes. Et respóndens unus, cui nomen Cléopas, dixit ei: “Tu solus peregrínus es in Ierusálem et non cognovísti, quæ facta sunt in illa his diébus?” Quibus ille dixit: “Quæ?” Et illi dixérunt ei: “De Iésu Nazaréno, qui fuit vir prophéta, potens in ópere et sermóne coram Deo et omni pópulo; et quómodo eum tradidérunt summi sacerdótes et príncipes nostri in damnatiónem mortis et crucifixérunt eum. Nos autem sperabámus, quia ipse esset redemptúrus Israel; at nunc super hæc ómnia tértia dies hódie quod hæc facta sunt. Sed et mulíeres quædam ex nostris terruérunt nos, quæ ante lucem fuérunt ad monuméntum et, non invénto córpore eíus, venérunt dicéntes se étiam visiónem angelórum vidísse, qui dicunt eum vívere. Et abiérunt quidam ex nostris ad monuméntum et ita invenérunt, sicut mulíeres dixérunt, ipsum vero non vidérunt.” Et ipse dixit ad eos: “O stulti et tardi corde ad credéndum in ómnibus, quæ locúti sunt Prophétæ! Nonne hæc opórtuit pati Christum et intráre in glóriam suam?” Et incípiens a Móyse et ómnibus Prophétis interpretabátur illis in ómnibus Scriptúris, quæ de ipso erant. Et appropinquavérunt castéllo, quo ibant, et ipse se finxit lóngius ire. Et cœgérunt illum dicéntes: “Máne nobíscum, quóniam advesperáscit, et inclináta est iam dies.” Et intrávit, ut manéret cum illis. Et factum est, dum recúmberet cum illis, accépit panem et benedíxit ac fregit et porrigébat illis. Et apérti sunt óculi eórum, et cognovérunt eum; et ipse evánuit ab eis. Et dixérunt ad ínvicem: “Nónne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loquerétur nobis in via et aperíret nobis Scriptúras?” Et surgéntes eádem hora regréssi sunt in Ierusálem et invenérunt congregátos Úndecim et eos, qui cum ipsis erant, dicéntes: “Surréxit Dóminus vere et appáruit Simóni.” Et ipsi narrábant, quæ gesta erant in via, et quómodo cognovérunt eum in fractióne panis.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel