Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (1,21b-28)
In illo témpore: lesus et discipuli eius ingrediuntur Capharnaum. Et statim sábbatis ingréssus synagógam docébat.Et stupébant super doctrína eíus: erat enim docens eos quasi potestátem habens et non sicut scribæ.Et statim erat in synagóga eórum homo in spíritu immúndo; et exclamávitdicens: "Quid nobis et tibi, Iésu Nazaréne? Venísti pérdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei." Et comminátus est ei Iésus dicens: "Obmutésce et exi de hómine!" Et discérpens eum spíritus immúndus et exclámans voce magna exívit ab eo. Et miráti sunt omnes, ita ut conquírerent inter se dicéntes: "quídnam est hoc? Doctrína nova cum potestáte; et spirítibus immúndis ímperat, et obóediunt ei." Et procéssit rumor eíus statim ubíque in omnem regiónem Galilǽæ.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel