The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Dominica 24 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (13,24-32)
   
   In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: In illis diébus post tribulatiónem illam sol contenebrábitur, et luna non dabit splendórem suum, et erunt stellæ de cælo decidéntes, et virtútes, quæ sunt in cælis, movebúntur. Et tunc vidébunt Fílium hóminis veniéntem in núbibus cum virtúte multa et glória. Et tunc mittet ángelos et congregábit eléctos suos a quáttuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli. A ficu autem díscite parábolam: cum iam ramus eíus tener fúerit et germináverit fólia, cognoscítis quia in próximo sit æstas. Sic et vos, cum vidéritis hæc fíeri, scitóte quod in próximo sit in óstiis. Amen dico vobis: Non tránsiet generátio hæc, donec ómnia ista fiant. Cælum et terra transíbunt, verba autem mea non transíbunt. De die autem illo vel hora nemo scit, neque ángeli in cælo neque Fílius, nisi Pater.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut