Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (5,1-20)
In illo témpore: Venérunt Iesus et discípuli sui trans fretum maris in regiónem Gerasenórum.Et exeúnte eo de navi, statim occúrrit ei de monuméntis homo in spíritu immúndo, qui domicílium habébat in monuméntis; et neque caténis iam quisquam eum póterat ligáre, quóniam sæpe compédibus et caténis vinctus dirupísset caténas et cómpedes comminuísset, et nemo póterat eum domáre; et semper nocte ac die in monuméntis et in móntibus erat clamans et concídens se lapídibus. Et videns Iésum a longe cucúrrit et adorávit eum et clamans voce magna dicit: "Quid mihi et tibi, Iésu, fili Dei Altíssimi? Adiúro te per Deum, ne me tórqueas." Dicébat enim illi: "Exi, spíritus immúnde, ab hómine." Et interrogábat eum: "Quod tibi nomen est?" Et dicit ei: "Légio nomen mihi est, quia multi sumus." Et deprecabátur eum multum, ne se expélleret extra regiónem. Erat autem ibi circa montem grex porcórum magnus pascens;et deprecáti sunt eum dicéntes: "Mítte nos in porcos, ut in eos intrœámus." Et concéssit eis. Et exeúntes spíritus immúndi introiérunt in porcos. Et magno ímpetu grex ruit per præcipítium in mare, ad duo mília, et suffocabántur in mari. Qui autem pascébant eos, fugérunt et nuntiavérunt in civitátem et in agros; et egréssi sunt vidére quid esset facti. Et véniunt ad Iésum; et vident illum, qui a dæmónio vexabátur, sedéntem, vestítum et sanæ mentis, eum qui legiónem habúerat, et timuérunt. Et qui víderant, narravérunt illis quáliter factum esset ei, qui dæmónium habúerat, et de porcis. Et rogáre eum cœpérunt, ut discéderet a fínibus eórum.Cumque ascénderet navem, qui dæmónio vexátus fúerat, deprecabátur eum, ut esset cum illo. Et non admísit eum, sed ait illi: "Váde in domum tuam ad tuos et annúntia illis quanta tibi Dóminus fécerit et misértus sit tui." Et ábiit et cœpit prædicáre in Decápoli quanta sibi fecísset Iésus, et omnes mirabántur.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel