Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (8,22-26)
In illo tempore: Véniunt Iesus et discípuli Bethsáida. Et addúcunt ei cæcum et rogant eum, ut illum tangat. Et apprehéndens manum cæci edúxit eum extra vicum; et éxspuens in óculos eíus, impósitis mánibus ei, interrogábat eum: “Vides áliquid?” Et aspíciens dicébat: “Vídeo hómines, quia velut árbores vídeo ambulántes.” Deínde íterum impósuit manus super óculos eíus; et cœpit vidére et restitútus est et vidébat clare ómnia. Et misit illum in domum suam dicens: “Nec in vicum introíeris.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel