Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (9,14-29)
In illo tempore: Descendens Iesus de monte et veniéntes ad discípulos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquiréntes cum illis. Et conféstim omnis pópulus videns eum stupefáctus est, et accurréntes salutábant eum. Et interrogávit eos: “Quid inter vos conquíritis?” Et respóndit ei unus de turba: “Magíster, áttuli fílium meum ad te habéntem spíritum mutum; et ubicúmque eum apprehénderit, allídit eum, et spumat et stridet déntibus et aréscit. Et dixi discípulis tuis, ut eícerent illum, et non potuérunt.” Qui respóndens eis dicit: “O generátio incrédula, quámdiu apud vos ero? Quámdiu vos pátiar? Afférte illum ad me.” Et attulérunt illum ad eum. Et cum vidísset illum, spíritus statim conturbávit eum; et córruens in terram volutabátur spumans. Et interrogávit patrem eíus: “quántum témporis est, ex quo hoc ei áccidit?” At ille ait: “Ab infántia; et frequénter eum étiam in ignem et in aquas misit, ut eum pérderet; sed si quid potes, adiúva nos, misértus nostri.” Iésus autem ait illi: “‘Si potes!’ Ómnia possibília credénti.” Et contínuo exclámans pater púeri aiébat: “Credo; adiúva incredulitátem meam.” Et cum vidéret Iésus concurréntem turbam, comminátus est spirítui immúndo dicens illi: “Múte et surde spíritus, ego tibi præcípio: Exi ab eo et ámplius ne intróeas in eum.” Et clamans et multum discérpens eum éxiit; et factus est sicut mórtuus, ita ut multi dícerent: “Mórtuus est!” Iésus autem tenens manum eíus elevávit illum, et surréxit. Et cum introísset in domum, discípuli eíus secréto interrogábant eum: “quáre nos non potúimus eícere eum?” Et dixit illis: “Hoc genus in nullo potest exíre nisi in oratióne.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel