Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (9,2-10)
In illo tempore: Assúmit Iésus Petrum et Iacóbum et Ioánnem, et ducit illos in montem excélsum seórsum solos. Et transfigurátus est coram ipsis; et vestiménta eíus facta sunt splendéntia, cándida nimis, quália fullo super terram non potest tam cándida fácere. Et appáruit illis Elías cum Móyse, et erant loquéntes cum Iésu. Et respóndens Petrus ait Iésu: “Rábbi, bonum est nos hic esse; et faciámus tria tabernácula: tibi unum et Móysi unum et Elíæ unum.” Non enim sciébat quid respondéret; erant enim extérriti. Et facta est nubes obúmbrans eos, et venit vox de nube: “Hic est Fílius meus diléctus; audíte illum.” Et statim circumspiciéntes néminem ámplius vidérunt nisi Iésum tantum secum. Et descendéntibus illis de monte, præcépit illis, ne cui, quæ vidíssent, narrárent, nisi cum Fílius hóminis a mórtuis resurréxerit. Et verbum continuérunt apud se, conquiréntes quid esset illud: “a mórtuis resúrgere.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel