Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (17,1-9)
In illo tempore: Assúmit Iésus Petrum et Iacóbum et Ioánnem fratrem eíus et ducit illos in montem excélsum seórsum. Et transfigurátus est ante eos; et resplénduit fácies eíus sicut sol, vestiménta autem eíus facta sunt alba sicut lux. Et ecce appáruit illis Móyses et Elías cum eo loquéntes. Respóndens autem Petrus dixit ad Iésum: “Dómine, bonum est nos hic esse. Si vis, fáciam hic tria tabernácula: tibi unum et Móysi unum et Elíæ unum.” Adhuc eo loquénte, ecce nubes lúcida obumbrávit eos; et ecce vox de nube dicens: “Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui; ipsum audíte.” Et audiéntes discípuli cecidérunt in fáciem suam et timuérunt valde. Et accéssit Iésus et tétigit eos dixítque eis: “Súrgite et nolíte timére.” Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt nisi solum Iésum. Et descendéntibus illis de monte, præcépit eis Iésus dicens: “Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel