Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (5,17-37)
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Nolíte putáre quóniam veni sólvere Legem aut Prophétas; non veni sólvere, sed adimplére. Amen quippe dico vobis: Donec tránseat cælum et terra, ióta unum aut unus apex non præteríbit a Lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cælórum; qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cælórum. Dico enim vobis: Nisi abundáverit iustítia vestra plus quam scribárum et pharisæórum, non intrábitis in regnum cælórum. Audístis quia dictum est antíquis: ‘Non occídes; qui autem occíderit, reus erit iudício.’ Ego autem dico vobis: Omnis, qui iráscitur fratri suo, reus erit iudício; qui autem díxerit fratri suo: ‘Rácha’, reus erit concílio; qui autem díxerit: ‘Fátue’, reus erit gehénnæ ignis. Si ergo ófferes munus tuum ad altáre, et ibi recordátus fúeris quia frater tuus habet áliquid advérsum te, relínque ibi munus tuum ante altáre et vade, prius, reconciliáre fratri tuo et tunc véniens offer munus tuum. Esto conséntiens adversário tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversárius iúdici, et iúdex tradat te minístro, et in cárcerem mittáris. Amen dico tibi: Non éxies inde, donec reddas novíssimum quadrántem. Audístis quia dictum est: ‘Non mœcháberis.’ Ego autem dico vobis: Omnis, qui víderit mulíerem ad concupiscéndum eam, iam mœchátus est eam in corde suo. Quod si óculus tuus dexter scandalízat te, érue eum et proíce abs te; éxpedit enim tibi, ut péreat unum membrórum tuórum, quam totum corpus tuum mittátur in gehénnam. Et si déxtera manus tua scandalízat te, abscíde eam et proíce abs te; éxpedit enim tibi, ut péreat unum membrórum tuórum, quam totum corpus tuum ábeat in gehénnam. Dictum est autem: ‘Quicúmque dimíserit uxórem suam, det illi libéllum repúdii.’ Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimíserit uxórem suam, excépta fornicatiónis causa, facit eam mœchári; et, qui dimíssam dúxerit, adúlterat. Íterum audístis quia dictum est antíquis: ‘Non periurábis; reddes autem Dómino iuraménta tua.’ Ego autem dico vobis: Non iuráre omníno, neque per cælum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabéllum est pedum eíus, neque per Hierosólymam, quia cívitas est magni Regis; neque per caput tuum iuráveris, quia non potes unum capíllum album fácere aut nigrum. Sit autem sermo vester: ‘Est, est’, ‘Non, non’; quod autem his abundántius est, a Malo est.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel