The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (6,24-34)
   
   In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Nemo potest duóbus dóminis servíre: aut enim unum ódio habébit et álterum díliget, aut unum sustinébit et álterum contémnet; non potéstis Deo servíre et mammónæ. Ídeo dico vobis: Ne sollíciti sitis ánimæ vestræ quid manducétis, neque córpori vestro quid induámini. Nonne ánima plus est quam esca, et corpus quam vestiméntum? Respícite volatília cæli, quóniam non serunt neque metunt neque cóngregant in hórrea, et Pater vester cæléstis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cógitans potest adícere ad ætátem suam cúbitum unum? Et de vestiménto quid sollíciti estis? Consideráte lília agri quómodo crescunt: non labórant neque nent. Dico autem vobis quóniam nec Sálomon in omni glória sua coopértus est sicut unum ex istis. Si autem fenum agri, quod hódie est et cras in clíbanum míttitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, módicæ fídei? Nolíte ergo sollíciti esse dicéntes: ‘Quid manducábimus?’, aut: ‘Quid bibémus?’, aut: ‘Quo operiémur?’ Hæc enim ómnia gentes inquírunt; scit enim Pater vester cæléstis quia his ómnibus indigétis. Quǽrite autem primum regnum Dei et iustítiam eíus, et hæc ómnia adiciéntur vobis. Nolíte ergo esse sollíciti in crástinum; crástinus enim dies sollícitus erit sibi ipse. Súfficit diéi malítia sua.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut