Feria IV 5 Augustii 2026, Hebdomada XVIII per annum,
Celebrátio litúrgica (Ordo)
De EaActivevel: In Dedicatione basilicæ S. Mariæ
   Die 21 iulii
   
   1. Sancti Lauréntii de Brundúsio, presbyteri et Ecclésiæ doctóris, qui, inter Fratres Minóres Capuccínos adscríptus, prædicándi múnere in Európæ regiónibus indefésse functus est, turn pro Ecclésiæ defensióne advérsus infidéles, turn in reconciliándis princípibus, turn in Ordinis sui moderatióne, ómnia múnera explens simplicitáte et humilitáte. Die vero vigésimo secúndo iúlii Ulyssipóne in Lusitánia óbiit.
   
   2. Massíliæ in Província Gálliæ, sancti Victóris, mártyris.
   
   3. Apud Emesam in Syria, sancti Simeónis, cognoménto Sali, qui, a Spíritu divíno motus, stultus pro Christo et ignóbilis apud hómines habéri cupívit. Item, commemorátio sancti Ioánnis, eremítæ, qui trigínta fere annos sócius fuit sancti Simeónis in peregrinatióne sancta et in erémo apud Aspháltitem lacum.
   
   4. Romæ, commemorátio sanctæ Praxédis, sub cuius nómine cclesia Deo dicáta est in Esquilíno.
   
   5. Argentoráti in Burgúndia, sancti Arbogásti, epíscopi.
   
   6*. In salo ante Rupifórtium ad oram Gálliæ in squalóre navis ad áncoras constitútæ, beáti Gabriélis Pergaud, presbyteri et mártyris, qui, canónicus reguláris Belli Loci in pago Briocénsi, propter sacerdótium témpore gállicæ perturbatiónis ex abbátia expúlsus est et, in captivitátem tráditus, contagióne corréptus martyrio coronátus est.
   
   7. Apud Namibian prope Zangpingguan in Sinis, sancti Alberíci Crescitelli, presbyteri e Pontifício Institúto pro Missiónibus éxteris et mártyris, qui, in persecutióne sectatórum « Yihetuan ›), acérrime fere ad mortem percússus, sequénti die ligátis pédibus per callem sílice stratum ad flumen raptátus, ibi minútim concísus et tandem decollátus, martyrio coronátus est.
   
   8. In itínere versus Daining apud lomnienínam urberri Mebei provínciæ item in Sinis, pássio sancti ‘Ioséphi Wang Yumei, mártyris in eádem persecutióne.
   
Install the mobile application for a better experience! OK


Search Gregorian Pieces
Retour en haut