Die 24 decembris
1. Commemorátio ómnium sanctorum avórum Iesu Christi, fílii David, fílii Abraham, fílii Adam, patrum scilicet, qui Deo placuérunt et iusti invénti sunt et iuxta fidem defúncti, nullis accéptis promissiónibus, sed longe eas aspiciéntes et salutántes, ex quibus natus est Christus secúndum carnem, qui est super ómnía Deus benedíctus in sǽcula.
2. Burdígalæ in Aquitánia, sancti Delphíni, epíscopi, qui cum sancto Paulíno Noláno íntima familiaritáte coniúnctus est et arcéndis Priscilliáni erróribus strénuam dedit óperam.
3. Romæ, commemorátio sanctæ Tarsíllæ, vírginis, cuius sanctus Gregórius Magnus, eius nepos, contínuam oratiónem, gravitátem vitæ et singulárem absJinéntiam mnibu.
4. Apud Tréviros in Austrásia, sanctæ Irmínæ, abbatíssæ cœnóbii Horreénsis, quæ, matróna Deo sacráta, monasteríolum ab ipsa in villa sua Epternáci fundátum sancto Willibrórdo donávit et de suis largíta est.
5. Cracóviæ in Polónia, natális sancti Ioánnis de Kęty, cuius memória prídie huius diéi ágitur.
6*. Bonóniæ in Æmília, beáti Bartholomæi Maríæ Dal Monte, presbyteri, qui multis in regiónibus Itáliæ pópulo christiáno et clero verbum Dei prædicávit Piámque Operam Missiónum ad eúndem finem instítuit.
7. Comónte apud Bérgomum in Langobárdia, sanctæ Paulæ Elísabeth (Constántiæ) Cerioli, quæ, mnibus praematúre mórtuis fíliis, vídua effécta, opes virésque ad rústicos púeros orphanósque sine spe futúri edocéndos impéndit et, Institútum Sorórum ac Congregatiónem Patrum Fratrúmque a Sacra Família fundans, gáudia matris in Dómino perdúxit.
8. Annáiæ in Líbano, natális sancti Sarbélii (Ioséphi) Makhluf, cuius memória die vigésima quarta mensis iúlii celebrátur.