v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 v. O God, come to my assistance;
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 r. O Lord, make haste to help me.
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
 Allelúia.
 
Hymnus
Beáta Dei génetrix, nitor humáni géneris, per quam de servis líberi lucísque sumus fílii;
María, virgo régia, David stirpe progénita, non tam patérna nóbilis quam dignitáte súbolis.
Tu nos, avúlso véteri, complánta novi gérmini; per te sit genus hóminum regále sacerdótium.
Tu nos culpárum néxibus sacris absólve précibus; tua proméntes mérita ad cæli transfer prǽmia.
Sit Trinitáti glória, o Virgo nobilíssima, quæ te suórum múnerum thesáurum dat magníficum.
 Ant. 1. Accépit María benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo salutári suo. (T. P. allelúia).
 Ant. 1.
Psalmus 23 (24)
Psalm 23 (24)
Domini in templum adventus
The advent of God in the Temple
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus).
The gates of heaven were opened to Christ because He took on human nature. (S. Irenaeus)
 Dómini est terra et plenitúdo eius, * orbis terrárum et qui hábitant in eo.
 
 Quia ipse super mária fundávit eum * et super flúmina firmávit eum.
 
 Quis ascéndet in montem Dómini, * aut quis stabit in loco sancto eius?
 
 Innocens mánibus et mundo corde, † qui non levávit ad vana ánimam suam, * nec iurávit in dolum.
 
 Hic accípiet benedictiónem a Dómino * et iustificatiónem a Deo salutári suo.
 
 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
 
 Attóllite, portæ, cápita vestra, † et elevámini, portæ æternáles, * et introíbit rex glóriæ.
 
 Quis est iste rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio.
 
 Attóllite, portæ, cápita vestra, † et elevámini, portæ æternáles, * et introíbit rex glóriæ.
 
 Quis est iste rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
 Ant. Accépit María benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo salutári suo. (T. P. allelúia).
 Ant.
 Ant. 2. Sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus. (T. P. Allelúia).
 Ant. 2.
Psalmus 45 (46)
Psalm 45 (46)
Deus refugium et virtus
God, refuge and strength
Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus (Mt 1, 23).
He will be called Emmanuel, which means God With Us (Mt 1:23).
 Deus est nobis refúgium et virtus, * adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.
 
 Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra, * et transferéntur montes in cor maris.
 
 Fremant et intuméscant aquæ eius, * conturbéntur montes in elatióne eius.
 
 Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei, * sancta tabernácula Altíssimi.
 
 Deus in médio eius, non commovébitur; * adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
 
 Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; * dedit vocem suam, liquefácta est terra.
 
 Dóminus virtútum nobíscum, * refúgium nobis Deus Iacob.
 
 Veníte et vidéte ópera Dómini, * quæ pósuit prodígia super terram.
 
 Auferet bella usque ad finem terræ, † arcum cónteret et confrínget arma * et scuta combúret igne.
 
 Vacáte et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus et exaltábor in terra.
 
 Dóminus virtútum nobíscum, * refúgium nobis Deus Iacob.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
 Ant. Sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus. (T. P. Allelúia).
 Ant.
 Ant. 3. Gloriósa dicta sunt de te, Virgo María. (T. P. Allelúia).
 Ant. 3.
Psalmus 86 (87)
Psalm 86 (87)
Ierusalem omnium gentium mater
Jerusalem, mother of all nations
Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra (Gal 4, 26).
The Jerusalem above is free, and she is our mother (Gal 4:26).
 Fundaménta eius in móntibus sanctis; † díligit Dóminus portas Sion * super ómnia tabernácula Iacob.
 
 Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei!
 
 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; † ecce Philistæa et Tyrus cum Æthiópia: * hi nati sunt illic.
 
 Et de Sion dicétur: «Hic et ille natus est in ea; * et ipse firmávit eam Altíssimus».
 
 Dóminus réferet in librum populórum: * «Hi nati sunt illic».
 
 Et cantant sicut choros ducéntes: * «Omnes fontes mei in te».
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
 Ant. Gloriósa dicta sunt de te, Virgo María. (T. P. Allelúia).
 Ant.
 v. María conservábat ómnia verba hæc. (T. P. allelúia.) r. Cónferens in corde suo. (T. P. allelúia.)
 
In primo nocturno, utroque anno
De libro Génesis
  Vocávit Dóminus Deus Adam et dixit ei: "Ubi es?" Qui ait: "Vocem tuam audívi in paradíso et tímui eo quod nudus essem et abscóndi me." Cui dixit: "Quis enim indicávit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi præcéperam, ne coméderes, comedísti?"
 
  R. Hódie nata est beáta Virgo María ex progénie David, per quam salus mundi credéntibus appáruit, * Cuius vita gloriósa lucem dedit sæculo. V. Beatíssimæ Vírginis Maríæ nativitátem devotíssime celebrémus, * Cuius.
 
  Dixítque Adam: "Múlier, quam dedísti sóciam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comédi." Et dixit Dóminus Deus ad mulíerem: "Quid hoc fecísti?" Quæ respóndit: "Serpens decépit me, et comédi." Et ait Dóminus Deus ad serpéntem: "Quia fecísti hoc, maledíctus es inter ómnia pécora et omnes béstias agri! Super pectus tuum gradiéris et púlverem cómedes cunctis diébus vitæ tuæ. Inimicítias ponam inter te et mulíerem et semen tuum et semen illíus; ipsum cónteret caput tuum, et tu cónteres calcáneum eius."
 
  R. Beatíssimæ Vírginis Maríæ nativitátem devotíssime celebrémus, * Ut ipsa pro nobis intercédat ad Dóminum Iesum Christum. V. Hódie nata est beáta Virgo María ex progénie David. * Ut ipsa.
 
  Mulíeri dixit: "Multiplicábo ærúmnas tuas et concéptus tuos: in dolóre páries fílios, et ad virum tuum erit appetítus tuus, ipse autem dominábitur tui."
 
  R. Gloriósæ Vírginis Maríæ ortum digníssimum recoléntes, * Cuius Dóminus humilitátem respíciens, ángelo nuntiánte, concépit Redemptórem mundi. V. Beatíssimæ Vírginis Maríæ nativitátem devotíssime celebrémus. * Cuius.
 
  Adæ vero dixit: "Quia audísti vocem uxóris tuæ et comedísti de ligno, ex quo præcéperam tibi, ne coméderes, maledícta humus propter te! In labóribus cómedes ex ea cunctis diébus vitæ tuæ. Spinas et tríbulos germinábit tibi, et cómedes herbas terræ; in sudóre vultus tui vescéris pane, donec revertáris ad humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in púlverem revertéris." Et vocávit Adam nomen uxóris suæ Eva, eo quod mater esset cunctórum vivéntium.
 
  R. Solem iustítiæ Regem paritúra suprémum, * Stella María maris hódie procéssit ad ortum. V. Cérnere divínum lumen gaudéte fidéles. * Stella. V. Glória Patri. * Stella.
 
  R. Solem iustítiæ Regem paritúra suprémum, * Stella María maris hódie procéssit ad ortum. V. Cérnere divínum lumen gaudéte fidéles. * Stella. V. Glória Patri. * Stella.
 
In secundo nocturno, anno I
Ex Homilíis sancti Bernárdi abbátis in Láudibus Vírginis Matris (Hom. 2, 17: EC 4, 34-35)
  Et nomen vírginis María. Loquámur pauca et super hoc nómine, quod interpretátum maris stella dícitur et matri vírgini valde conveniénter aptátur. Ipsa namque aptíssime síderi comparátur, quia, sicut sine sui corruptióne sidus suum emíttit rádium, sic absque sui læsióne virgo párturit fílium, nec síderi rádius suam mínuit claritátem, nec vírgini fílius suam integritátem.
 
  R. Corde et ánimo Christo canámus glóriam in hac sacra solemnitáte præcélsæ Genetrícis Dei Vírginis Maríæ, * Ut ipsa intercédat pro nobis ad Dóminum. V. Cum iucunditáte nativitátem sanctæ Maríæ solémniter celebrémus, * Ut ipsa intercédat.
 
  Ipsa est ígitur nóbilis illa stella ex Iacob orta, cuius rádius univérsum orbem illúminat, cuius splendor et præfúlget in supérnis et ínferos pénetrat; terras étiam perlústrans et calefáciens magis mentes quam córpora fovet virtútes, excóquit vítia; ipsa, inquam, est præclára et exímia stella, super hoc mare magnum et spatiósum necessário subleváta, micans méritis, illústrans exémplis!
 
  R. Diem festum præcélsæ Genetrícis Dei Vírginis Maríæ solémniter celebrémus, * Quo inchoáta est eius felix natívitas. V. Nativitátem hodiérnam perpétuæ Vírginis solémniter celebrémus, * Quo.
 
  O, quisquis te intéllegis in huius sæculi proflúvio magis inter procéllas et tempestátes fluctuáre quam per terram ambuláre, ne avértas óculos a fulgóre huius síderis, si non vis óbrui procéllis! Si insúrgant venti tentatiónum, si incúrras scópulos tribulatiónum, réspice stellam, voca Maríam! Si iactáris supérbiæ undis, si ambitiónis, si detractatiónis, si æmulatiónis, réspice stellam, voca Maríam! Si iracúndia aut avarítia aut carnis illecébra navículam concússerit mentis, réspice ad Maríam!
 
  R. Regáli ex progénie María Virgo exórta refúlget; * Cuius précibus nos adiuvári, mente et spíritu devotíssime póscimus. V. Corde et ánimo Christo canámus glóriam in hac sacra solemnitáte præcélsæ Genetrícis Dei, * Cuius.
 
  Si críminum immanitáte turbátus, consciéntiæ fœditáte confúsus, iudícii horróre pertérritus bárathro incípias absorbéri tristítiæ, desperatiónis abýsso, cógita Maríam! In perículis, in angústiis, in rebus dúbiis Maríam cógita, Maríam invóca! Non récedat ab ore, non récedat a corde, et ut ímpetres eius oratiónis suffrágium, non déseras conversatiónis exémplum. Ipsam sequens non dévias, ipsam rogans non despéras, ipsam cógitans non erras. Ipsa tenénte non córruis, ipsa protegénte non métuis, ipsa duce non fatigáris, ipsa propítia pérvenis, et sic in temetípso experíris quam mérito dictum sit: Et nomen virginis María.
 
  R. Stirps Iesse virgam prodúxit, virgáque florem, * Et super hunc florem requiéscit Spíritus almus. V. Virgo Dei Génetrix virga est, flos fílius eius. * Et super. V. Glória Patri. * Et super.
 
  R. Stirps Iesse virgam prodúxit, virgáque florem, * Et super hunc florem requiéscit Spíritus almus. V. Virgo Dei Génetrix virga est, flos fílius eius. * Et super. V. Glória Patri. * Et super.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.