v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 v. O God, come to my assistance;
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 r. O Lord, make haste to help me.
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
 Allelúia.
 
Hymnus
Ætérne sol, qui lúmine creáta comples ómnia, supréma lux et méntium, te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu, hic viva luminária fulsére, per quæ sæculis patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cælitus, natíva mens quod éxhibet, per hos minístros grátiæ novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps, doctrína honéstus lúcida, hic vir beátus splénduit quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus, nobis, Deus, percúrrere da veritátis trámitem, possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, cum Spíritu Paráclito regnans per omne sǽculum. Amen.
Almighty Father, hear our cry, Through Jesus Christ, our Lord most High, Who, with the Holy Ghost and Thee, Doth live and reign eternally.
 Ant. 1. Confiteántur Dómino misericórdiæ eius et mirabília eius fíliis hóminum.
 Ant. 1.
Psalmus 106
Psalm 106
Pro liberatione gratiarum actio
Thanksgiving for the liberation
Verbum misit Deus filiis Israel, annuntians pacem per Iesum Christum (Act 10,36).
God sent His word to the children of Israel, announcing peace through Jesus Christ.
I
I
 Confitémini Dómino, quóniam bonus, * quóniam in sǽculum misericórdia eíus.
 
 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, * quos redémit de manu adversárii
 
 et de regiónibus congregávit eos, † a solis ortu et occásu, * ab aquilóne et mari.
 
 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, * viam civitátis habitatiónis non invenérunt.
 
 Esuriéntes et sitiéntes, * ánima eórum in ipsis defécit.
 
 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, * et de necessitátibus eórum erípuit eos.
 
 Et dedúxit eos in viam rectam, * ut irent in civitátem habitatiónis.
 
 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eíus * et mirabília eíus in fílios hóminum,
 
 quia satiávit ánimam sitiéntem * et ánimam esuriéntem replévit bonis.
 
 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, * vincti in mendicitáte et ferro,
 
 quia exacerbavérunt elóquia Dei * et consílium Altíssimi sprevérunt.
 
 Et humiliávit in labóribus cor eórum, * infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.
 
 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
 
 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis * et víncula eórum dirúpit.
 
 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eíus * et mirabília eíus in fílios hóminum,
 
 quia contrívit portas ǽreas * et vectes férreos confrégit.
 
 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ * et propter iniustítias suas afflícti sunt;
 
 omnem escam abomináta est ánima eórum, * et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
 
 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
 
 Misit verbum suum et sanávit eos * et erípuit eos de interitiónibus eórum.
 
 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eíus * et mirabília eíus in fílios hóminum;
 
 et sacríficent sacrifícium laudis * et annúntient ópera eíus in exsultatióne.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
 Ant. Confiteántur Dómino misericórdiæ eius et mirabília eius fíliis hóminum.
 Ant.
 Ant. 2. Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
 Ant. 2.
II
II
 Qui descéndunt mare in návibus, * faciéntes operatiónem in aquis multis,
 
 ipsi vidérunt ópera Dómini * et mirabília eíus in profúndo.
 
 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, * et exaltáti sunt fluctus eíus.
 
 Ascéndunt usque ad cælos † et descéndunt usque ad abýssos; * ánima eórum in malis tabescébat.
 
 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, * et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
 
 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, * et de necessitátibus eórum edúxit eos.
 
 Et státuit procéllam eíus in auram, * et tacuérunt fluctus eíus.
 
 Et lætáti sunt, quia siluérunt, * et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
 
 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eíus * et mirabília eíus in fílios hóminum;
 
 et exáltent eum in ecclésia plebis * et in convéntu seniórum laudent eum.
 
 Pósuit flúmina in desértum * et éxitus aquárum in sitim,
 
 terram fructíferam in salsúginem * a malítia inhabitántium in ea.
 
 Pósuit desértum in stagna aquárum * et terram sine aqua in éxitus aquárum.
 
 Et collocávit illic esuriéntes, * et constituérunt civitátem habitatiónis.
 
 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas, * et fecérunt fructum in provéntum suum.
 
 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, * et iuménta eórum non minorávit.
 
 Et pauci facti sunt et vexáti sunt * a tribulatióne malórum et dolóre.
 
 Effúdit contemptiónem super príncipes * et erráre fecit eos in desérto ínvio.
 
 Et suscépit páuperem de inópia * et pósuit sicut oves famílias.
 
 Vidébunt recti et lætabúntur, * et omnis iníquitas oppilábit os suum.
 
 Quis sápiens, et custódiet hæc * et intélleget misericórdias Dómini?.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
 Ant. Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
 Ant.
 Ant. 3. Vidébunt recti et lætabúntur et intéllegent misericórdias Dómini.
 Ant. 3.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
 Ant. Vidébunt recti et lætabúntur et intéllegent misericórdias Dómini.
 Ant.
In primo nocturno, anno I
De libro Osée prophétæ
 Hæc dicit Dóminus: "In tribulatióne sua me desíderent." Veníte, et revertámur ad Dóminum, quia ipse lacerávit et sanábit nos, percússit et curábit nos. Vivificábit nos post duos dies, in die tértia suscitábit nos, et vivémus in conspéctu eius. Sciámus sequamúrque, ut cognoscámus Dóminum. Quasi dilúculum præparátus est egréssus eius, et véniet quasi imber nobis temporáneus, quasi imber serótinus írrigans terram"."
 
 "Quid fáciam tibi, Ephraim? Quid fáciam tibi, Iuda? Cáritas vestra quasi nubes matutína et quasi ros mane pertránsiens. Propter hoc dolávi per prophétas, occídi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egrediétur; quia caritátem volo et non sacrifícium, et sciéntiam Dei plus quam holocáusta."
 
 "Ipsi autem in Adam transgréssi sunt pactum; ibi prævaricáti sunt in me. Gálaad cívitas operántium iniquitátem maculáta sánguine. Et quasi insidiántes virum latrónes catérva sacerdótum; in via interfíciunt pergéntes Sichem, vere scelus operántur. In domo Israel vidi horréndum: ibi fornicatiónes Ephraim, contaminátus est Israel. Sed et tibi, Iuda, paráta est messis, cum convértero sortem pópuli mei. Cum sanáre vellem Israel, reveláta est iníquitas Ephraim et malítia Samaríæ, quia operáti sunt mendácium; et fur ingréssus est, foris autem spóliat turma latrónum. Et non dicunt in córdibus suis omnem malítiam eórum me recordári. Nunc circumdedérunt eos ópera sua, coram fácie mea facta sunt."
 
 r. Attendíte, pópule meus, legem meam; * Inclináte aurem vestram in verba oris mei. v. Apériam in parábolis os meum, loquar propositiónes ab inítio sæculi. * Inclináte. v. Glória Patri. * Inclináte.
 
In secundo nocturno, anno I
Ex Homíliis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi (Hom. ante exsilium, 1-3: PG 52, 427-430)
 Multi fluctus instant gravésque procéllæ; sed non timémus ne submergámur, nam in petra consístimus. Sæviat mare, petram dissólvere nequit; insúrgant fluctus, Iesu navígium demérgere non possunt. Quid, quæso, timeámus? Mortémne? Mihi vívere Christus est et mori lucrum. An exsílium, dic mihi? Dómini est terra et plenitúdo eius. An facultátum publicatiónem? Nihil intúlimus in mundum, certúmque est nos nihil hinc efférre posse; terribília huius mundi mihi despéctui sunt, et bona eius risu digna. Non paupertátem tímeo, non divítias concupísco; non mortem métuo, nec vívere opto, nisi ad proféctum vestrum. Ideo præséntia commémoro, rogóque caritátem vestram, ut fidúciam hábeat.
 
 Non audis Dóminum dicéntem: Ubi duo vel tres congregáti sunt in nómine meo, illic sum in médio eórum? Et ubi tam numerósus pópulus caritátis vínculis constríctus, non áderit? Eius pignus hábeo; num própriis sum víribus fretus? Scriptum eius téneo. Hic mihi báculus, hæc mihi secúritas, hic mihi portus tranquíllus. Etsi conturbétur orbis totus, rescríptum téneo, eius lítteras lego, hic mihi murus, hoc præsídium. Quas lítteras? Ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sæculi.
 
 Christus mecum, quem timébo? Etsi fluctus advérsum me conciténtur, etsi mária, etsi príncipum furor: mihi hæc ómnia aránea sunt vilióra. Ac nisi cáritas me vestra detinuísset, ne hódie quidem abnuíssem álio proficísci. Semper enim dico: "Dómine, fiat mihi volúntas tua: non quod talis et talis, sed quod tu vis fáciam." Hæc mihi turris, hæc mihi petra immóbilis, hic mihi báculus non vacíllans. Si id Deus velit, fiat. Si velit me hic manére, grátias hábeo. Ubicúmque volúerit, grátias réfero.
 
 r. In médio ecclésiæ apéruit os eius, * Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus. v. Iucunditátem et exsultatiónem thesaurizávit super eum. * Et implévit. v. Glória Patri. * Et implévit.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.