Caput 31 - DE CELLERARIO MONASTERII, QUALIS SIT (b)
Humilitatem ante omnia habeat, et cui substantia non est quod tribuatur, sermo responsionis porrigatur bonus, ut scriptum est : Sermo bonus super datum optimum. Omnia quæ ei iniunxerit abbas, ipsa habeat sub cura sua; a quibus eum prohibuerit, non præsumat. Fratribus constitutam annonam sine aliquo tyfo vel mora offerat, ut non scandalizentur, memor divini eloquii quid mereatur qui scandalizaverit unum de pusillis.
Si congregatio maior fuerit, solacia ei dentur, a quibus adiutus et ipse æquo animo impleat officium sibi commissum. Horis conpetentibus dentur quæ danda sunt et petantur quæ petenda sunt, ut nemo perturbetur neque contristetur in domo Dei.