The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  Caput 34 - SI OMNES ÆQUALITER DEBEANT NECESSARIA ACCIPERE
  Sicut scriptum est : Dividebatur singulis prout cuique opus erat. Ubi non dicimus ut personarum quod absit acceptio sit, sed infirmitatum consideratio; ubi qui minus indiget agat Deo gratias et non contristetur, qui vero plus indiget humilietur pro infirmitate, non extollatur pro misericordia; et ita omnia membra erunt in pace. Ante omnia, ne murmurationis malum pro qualicumque causa in aliquo qualicumque verbo vel significatione appareat; quod si deprehensus fuerit, districtiori disciplinæ subdatur.
  
   
   
   
   
Retour en haut