The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  Caput 35 - DE SEPTIMANARIIS COQUINÆ
  Fratres sibi invicem serviant, ut nullus excusetur a coquinæ officio, nisi aut ægritudo, aut in causa gravis utilitatis quis occupatus fuerit, quia exinde maior mercis et caritas acquiritur. Imbecillibus autem procurentur solacia, ut non cum tristitia hoc faciant; sed habeant omnes solacia secundum modum congregationis aut positionem loci. Si maior congregatio fuerit, cellararius excusetur a coquina, vel si qui, ut diximus, maioribus utilitatibus occupantur; ceteri sibi sub caritate invicem serviant. Egressurus de septimana sabbato munditias faciat. Lintea cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt lavent. Pedes vero tam ipse qui egreditur quam ille qui intraturus est omnibus lavent. Vasa ministerii sui munda et sana cellarario reconsignet; qui cellararius item intranti consignet, ut sciat quod dat aut quod recipit. Septimanarii autem ante unam horam refectionis accipiant super statutam annonam singulas biberes et panem, ut hora refectionis sine murmuratione et gravi labore serviant fratribus suis. In diebus tamen sollemnibus usque ad missas sustineant.
  
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut