The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  Caput 41 - QUIBUS HORIS OPORTET REFICERE FRATRES
  A sancto Pascha usque Pentecosten, ad sextam reficiant fratres et sera cenent. A Pentecosten autem, tota æstate, si labores agrorum non habent monachi aut nimietas æstatis non perturbat, quarta et sexta feria ieiunent usque ad nonam; reliquis diebus ad sextam prandeant; quam prandii sextam, si operis in agris habuerint aut æstatis fervor nimius fuerit, continuanda erit et in abbatis sit providentia. Et sic omnia temperet atque disponat qualiter et animæ salventur et quod faciunt fratres absque iusta murmuratione faciant. Ab idus autem septembres usque caput quadragesimæ, ad nonam semper reficiant. In quadragesima vero usque in Pascha, ad vesperam reficiant; ipsa tamen vespera sic agatur ut lumen lucernæ non indigeant reficientes, sed luce adhuc diei omnia consummentur. Sed et omni tempore, sive cena sive refectionis hora sic temperetur ut luce fiant omnia.
  
   
   
   
Retour en haut