Caput 53 - DE HOSPITIBUS SUSCIPIENDIS (a)
Omnes supervenientes hospites tamquam Christus suscipiantur, quia ipse dicturus est : Hospis fui et suscepistis me; et omnibus congruus honor exhibeatur, maxime domesticis fidei et peregrinis.
Ut ergo nuntiatus fuerit hospis, occurratur ei a priore vel a fratribus cum omni officio caritatis, et primitus orent pariter, et sic sibi socientur in pace. Quod pacis osculum non prius offeratur nisi oratione præmissa, propter illusiones diabolicas.
In ipsa autem salutatione omnis exhibeatur humilitas omnibus venientibus sive discedentibus hospitibus : inclinato capite vel prostrato omni corpore in terra, Christus in eis adoretur qui et suscipitur. Suscepti autem hospites ducantur ad orationem et postea sedeat cum eis prior aut cui iusserit ipse. Legatur coram hospite lex divina ut ædificetur, et post hæc omnis ei exhibeatur humanitas. Ieiunium a priore frangatur propter hospitem, nisi forte præcipuus sit dies ieiunii qui non possit violari; fratres autem consuetudines ieiuniorum prosequantur. Aquam in manibus abbas hospitibus det; pedes hospitibus omnibus tam abbas quam cuncta congregatio lavet; quibus lotis, hunc versum dicant : Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.
Pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura sollicite exhibeatur, quia in ipsis magis Christus suscipitur; nam divitum terror ipse sibi exigit honorem.