The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  Caput 65 - DE PRÆPOSITO MONASTERII (a)
  Sæpius quidem contigit ut per ordinationem præpositi scandala gravia in monasteriis oriantur, dum sint aliqui maligno spiritu superbiæ inflati et æstimantes se secundos esse abbates, adsumentes sibi tyrannidem, scandala nutriunt et dissensiones in congregationes faciunt, et maxime in illis locis ubi ab eodem sacerdote vel ab eis abbatibus qui abbatem ordinant, ab ipsis etiam et præpositus ordinatur. Quod quam sit absurdum facile advertitur, quia ab ipso initio ordinationis materia ei datur superbiendi, dum ei suggeritur a cogitationibus suis exutum eum esse a potestate abbatis sui, quia ab ipsis es et tu ordinatus a quibus et abbas. Hinc suscitantur invidiæ, rixæ, detractiones, æmulationes, dissensiones, exordinationes, ut dum contraria sibi abbas præpositusque sentiunt, et ipsorum necesse est sub hanc dissensionem animas periclitari, et hii qui sub ipsis sunt, dum adulantur partibus, eunt in perditionem. Cuius periculi malum illos respicit in capite qui talius inordinationis se fecerunt auctores.
  
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut