Caput 3: De adhibendis ad consilium fratribus (a)
Quoties aliqua praecipua agenda sunt in monasterio, convocet abbas omnem congregationem et dicat ipse unde agitur. Et audiens consilium fratrum, tractet apud se et quod utilius judicaverit faciat. Ideo autem omnes ad consilium voeari diximus quia saepe juniori Dominus revelat quod melius est. Sic auteum dent fratres consilium cum omni humilitatis subjectione, ut non praesumant procaciter defendere quod eis visum fuerit, sed magis in abbatis pendeat arbitrio, ut quod salubrius esse judicaverit, ei cuncti obediant ; sed sicut discipulis convenit obedire magistro, ita et ipsum provide et juste condecet cuneta disponere.