Léctio libri primi Regum (2, 1-4. 10-12)
Appropinquavérunt dies David ut morerétur, præcepítque Salomóni fílio suo, dicens: «Ego ingrédior viam univérsæ terræ; confortáre et esto vir, et óbserva custódias Dómini Dei tui, ut ámbules in viis eius, ut custódias cæeremónias eius et præcépta eius et iudícia et testimónia, sicut scriptum est in lege Móysi; ut intéllegas univérsa quæ facis et quocúmque te vérteris; ut confírmet Dóminus sermónes suos, quos locútus est de me dicens: “Si custodíerint fílii tui vias suas, et ambuláverint coram me in veritáte in omni corde suo et in omni ánima sua, non auferétur tibi vir de sólio Israel”». Dormívit ígitur David cum pátribus suis, et sepúltus est in civitáte David. Dies autem, quibus regnávit David super Israel, quadragínta anni sunt: in Hebron regnáivit septem annis, in Ierúsalem tríginta tribus. Sálomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmátum est regnum eius nimis.