Feria V 27 Augustii 2026, Hebdomada XXI per annum,
   Léctio Epístolæ primæ beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses (2,9-13)
   
   Mémores enim estis, fratres, labóris nostri et fatigatiónis; nocte et die operántes, ne quem vestrum gravarémus, prædicávimus in vobis evangélium Dei. Vos testes estis et Deus, quam sancte et iúste et sine queréla vobis, qui credidístis, fúimus; sicut scitis quáliter unumquémque vestrum, tamquam pater fílios suos, deprecántes vos et consolántes testificáti sumus, ut ambularétis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et glóriam. Ídeo et nos grátias ágimus Deo sine intermissióne, quóniam cum accepissétis a nobis verbum audítus Dei, accepístis non ut verbum hóminum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operátur in vobis, qui créditis.
   


Search Gregorian Pieces
Retour en haut