Feria II 19 Octobris 2026, Hebdomada XXIX per annum,
   Léctio libri Tobíæ (Tob3, 1-11a. 16-17a)
   
   In diébus illis: Contristátus ánimo et suspírans plorávi et cœpi oráre cum gemítibus: “ Iustus es, Dómine, et ómnia ópera tua iusta sunt, et omnes viæ tuæ misericórdia et véritas, et tu iúdicas sǽculum. Et nunc, Dómine, memor esto mei et réspice in me; ne vindíctam sumas de me pro peccátis meis et pro neglegéntiis meis et paréntum meórum, quibus peccavérunt ante te, quóniam non obœdívimus præcéptis tuis, et tradidísti nos in direptiónem et captivitátem et mortem et in parábolam et fábulam et impropérium in ómnibus natiónibus, in quas nos dispersísti. Et nunc multa sunt iudícia tua vera, quæ de me éxigas pro peccátis meis et paréntum meórum, quia non égimus secúndum præcépta tua et non ambulávimus sincériter coram te. Et nunc secúndum quod tibi placet fac mecum et prǽcipe récipi spíritum meum, ut dimíttar a fácie terræ et fiam terra, quia éxpedit mihi mori magis quam vivére, quóniam impropéria falsa audívi, et tristítia multa est in me. Prǽcipe, Dómine, ut dimíttar ab hac necessitáte, et dimítte me in locum ætérnum et noli avertére a me fáciem tuam, Dómine, quia éxpedit mihi mori magis quam vidére tantam necessitátem in vita mea, et ne impropéria áudiam ”. Eádem die cóntigit Saræ fíliæ Ráguel, qui erat Ecbátanis Médiæ, ut et ipsa audíret impropéria ab una ex ancíllis patris sui, quóniam trádita erat viris septem, et Asmodeus dæmónium nequíssimum occidébat eos, antéquam cum illa fíerent, sicut est sólitum muliéribus. Et dixit illi ancílla: “ Tu es, quæ suffócas viros tuos! Ecce, iam trádita es viris septem, et némine eórum frúita es. Quid nos flagéllas causa virórum tuórum, quia mórtui sunt? Vade cum illis, nec ex te videámus fílium aut fíliam in perpétuum ”. In illa die contristáta est ánimo puélla et lacrimáta est et ascéndens in superiórem locum patris sui vóluit láqueo se suspéndere. Et cogitávit íterum et dixit: “ Ne forte impróperent patri meo et dicant: “Unicam habuísti fíliam caríssimam, et hæc láqueo se suspéndit ex malis”; et dedúcam senéctam patris mei cum tristítia ad ínferos. Utílius mihi est non me láqueo suspéndere, sed deprecári Dóminum, ut móriar et iam impropéria non áudiam in vita mea ”. Eódem témpore, porréctis mánibus ad fenéstram, deprecáta est et dixit: “ Benedíctus es, Dómine, Deus miséricors, et benedíctum est nomen tuum sanctum et honorábile in sǽcula. Benedícant tibi ómnia ópera tua in ætérnum. In ipso témpore exaudíta est orátio ambórum in conspéctu claritátis Dei, et missus est Ráphael ángelus sanáre duos, Thobin desquamáre ab albugínibus oculórum eius, ut vidéret óculis lumen Dei, et Saram fíliam Ráguel dare Thobiae fílio Thobis uxórem, et colligáre Asmodeum dæmónium nequíssimum, quóniam Thobiae cóntigit possidére eam præ ómnibus, qui volébant accípere eam.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut