In primo nocturno, anno II
Lectio
De libro Thobis 3, 7-15
Contigit Saræ fíliæ Ráguel, qui erat Ecbátanis Médiæ, ut ipsa audíret impropéria ab una ex ancíllis patris sui, quóniam trádita erat viris septem, et Asmódeus dæmónium nequíssimum occidébat eos, ántequam cum illa fíerent, sicut est sólitum muliéribus. Et dixit illi ancílla: "Tu es, quæ suffócas viros tuos! Ecce iam trádita es viris septem, et némine eórum frúita es. Quid nos flagéllas causa virórum tuórum, quia mórtui sunt? Vade cum illis, nec ex te videámus fílium aut fíliam in perpétuum." In illa die contristáta est ánimo puélla et lacrimáta est et ascéndens in superiórem locum patris sui vóluit láqueo se suspéndere. Et cogitávit íterum et dixit: "Ne forte impróperent patri meo et dicant: "Unicam habuísti fíliam caríssimam, et hæc láqueo se suspéndit ex malis"; et dedúcam senéctam patris mei cum tristítia ad ínferos. Utílius mihi est non me láqueo suspéndere, sed deprecári Dóminum ut móriar et iam impropéria non áudiam in vita mea."
Porréctis mánibus ad fenéstram, Sara deprecáta est et dixit: "Benedíctus es, Dómine Deus miséricors, et benedíctum est nomen tuum sanctum et honorábile in sæcula. Benedícant tibi ómnia ópera tua in ætérnum. Et nunc, Dómine, ad te fáciem meam et óculos meos diréxi."
"Iube me dimítti désuper terram, et ne áudiam iam impropéria. Tu scis, Dómine, quóniam munda sum ab omni immundítia viri et non coinquinávi nomen meum neque nomen patris mei in terra captivitátis meæ. Unica sum patri meo, et non habet álium fílium qui possídeat hereditátem illíus, neque frater est illi próximus neque propínquus illi, ut custódiam me illi uxórem. Iam periérunt mihi septem, et ut quid mihi adhuc vívere? Et si non tibi vidétur, Dómine, occídere me, ímpera ut respiciátur in me et misereátur mei, et ne iam impropérium áudiam."
r. Peto, Dómine, ut de vínculo impropérii huius absólvas me, aut certe désuper terram erípias me; * Ne reminiscáris delícta mea vel paréntum meórum, neque vindíctam sumas de peccátis meis, quia éruis sustinéntes te, Dómine. v. Qui regis Israel, inténde, qui dedúcis velut ovem Ioseph. * Ne reminiscáris. v. Glória Patri. * Ne reminiscáris.