In primo nocturno, anno I
De Epístula beáti Pauli apóstoli ad Romános
Lectio I
Debémus nos firmióres imbecillitátes infirmórum sustinére, et non nobis placére. Unusquísque nostrum próximo pláceat in bonum ad ædificatiónem; étenim Christus non sibi plácuit, sed sicut scriptum est: Impropéria improperántium tibi cecidérunt super me. Quæcúmque enim ántea scripta sunt, ad nostram doctrínam scripta sunt, ut per patiéntiam et consolatiónem Scripturárum spem habeámus.
r. Confitébimur tibi, Deus; confitébimur tibi, * Et invocábimus nomen tuum. v. Narrábo ómnia mirabília tua. Dum accépero tempus, ego iustítiam iudicábo. * Et invocábimus.
Lectio II
Deus autem patiéntiæ et solácii det vobis idípsum sápere in altérutrum secúndum Christum Iesum, ut unánimes uno ore glorificétis Deum et Patrem Dómini nostri Iesu Christi. Propter quod suscípite ínvicem, sicut et Christus suscépit vos, in glóriam Dei.
r. Cogitávi dies antíquos, et annos ætérnos in mente hábui; et meditátus sum nocte cum corde meo, * Et dixi: Miserére, Deus. v. Illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ, vidit et commóta est terra. * Et dixi.
Lectio III
Dico enim Christum minístrum fuísse circumcisiónis propter veritátem Dei ad confirmándas promissiónes patrum, gentes autem propter misericórdiam glorificáre Deum, sicut scriptum est: Propter hoc confitébor tibi in géntibus, et nómini tuo cantábo. Et íterum dicit: Lætámini, gentes, cum plebe eius. Et íterum: Laudáte, omnes gentes, Dóminum, et magníficent eum omnes pópuli. Et rursus Isaías ait: Erit radix Iesse, et qui exsúrget régere gentes: in eo gentes sperábunt. Deus autem spei répleat vos omni gáudio et pace in credéndo, ut abundétis in spe in virtúte Spíritus Sancti.
r. Dómine Deus, propítius esto pópulo tuo, * Et convérte tribulatiónem nostram in gáudium. v. Adiuva nos, Deus salutáris noster; propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos. * Et convérte. v. Glória Patri. * Et convérte.