Feria II 19 Octobris 2026, Hebdomada XXIX per annum,
   In tertio nocturno, anno C)
   
   Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem
   
   Prope erat Pascha Iudæórum, et ascéndit Hierosólymam Iesus. Et invénit in templo vendéntes boves et oves et colúmbas, et nummulários sedéntes. Et réliqua.
   
   Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo 336, 1 : PL 38, 1471-1472)
   
   Lectio I
   
   Celébritas huius congregatiónis, dedicátio est domus oratiónis. Domus ergo nostrárum oratiónum ista est, domus Dei nos ipsi. Si domus Dei nos ipsi, nos in hoc sæculo ædificámur, ut in fine sæculi dedicémur. Ædifícium, immo ædificátio, habet labórem, dedicátio exsultatiónem.
   
   r. Domus mea domus oratiónis vocábitur, dicit Dóminus ; in ea omnis qui petit, áccipit; et qui quærit, ínvenit; * Et pulsánti aperiétur, allelúia. v. Pétite, et accipiétis; quærite, et inveniétis. * Et pulsánti.
   
   Lectio II
   
   Quod hic fiébat, quando ista surgébant, hoc fit modo cum congregántur credéntes in Christum. Credéndo enim quasi de silvis et móntibus ligna et lápides præcidúntur; cum vero catechizántur, baptizántur, formántur, tamquam inter manus fabrórum et opíficum dolántur, collineántur, complanántur. Verúmtamen domum Dómini non fáciunt, nisi quando caritáte compaginántur. Ligna ista et lápides si non sibi certo órdine cohærérent, si non se pacífice innécterent, si non se ínvicem cohæréndo sibi quodam modo amárent; nemo huc intráret. Dénique, quando vides in áliqua fábrica lápides et ligna bene sibi cohærére, secúrus intras, ruínam non times.
   
   r. Lápides pretiósi omnes muri tui, * Et turres Ierúsalem gemmis ædificabúntur, allelúia. v. Ecce ego sternam per órdinem lápides tuos, et fundábo te in sápphiris. * Et turres.
   
   Lectio III
   
   Volens ergo Dóminus Christus intráre, et in nobis habitáre, tamquam ædificándo dicébat : Mandátum novum do vobis, ut vos ínvicem diligátis. Mandátum, inquit, do vobis. Véteres enim erátis, domum mihi nondum faciebátis, in vestra ruína iacebátis. Ergo, ut eruámini de vestræ ruínæ vetustáte, vos ínvicem amáte.
   
   r. Sanctificávit Dóminus tabernáculum suum, quia hæc est domus Dei in qua invocétur nomen eius, de qua scriptum est : * Et erit nomen meum ibi, dicit Dóminus, allelúia. v. Domus mea domus orátionis vocábitur. * Et erit.
   
   Lectio IV
   
   Consíderet ergo cáritas vestra, ædificári adhuc istam domum toto, sicut prædíctum est et promíssum, orbe terrárum. Cum enim ædificarétur domus post captivitátem, sicut habet álius psalmus, dicebátur : Cantáte Dómino cánticum novum; cantáte Dómino, omnis terra. Quod ibi dixit : Cánticum novum; hoc Dóminus dixit : Mandátum novum. Quid enim habet cánticum novum, nisi amórem novum? Cantáre amántis est. Vox huius cantóris fervor est sancti amóris.
   
   r. Vidi civitátem sanctam, Ierúsalem novam, descendéntem de cælo a Deo, parátam; * Et audívi vocem magnam de throno dicéntem : Ecce tabernáculum Dei cum homínibus, et habitábit cum eis, allelúia.V. Vidi civitátem sanctam Ierúsalem descendéntem de cælo, ornátam tamquam sponsam viro suo. * Et audívi. v. Glória Patri.* Et audívi.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut