Feria II 19 Octobris 2026, Hebdomada XXIX per annum,
   In secundo nocturno, anno II
   
   Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo Mai 14, 1: PLS 2, 449-450)
   
   Lectio I
   
   Exhortatiónibus divinárum lectiónum et aliméntis verbi Dei bene pasci cotídie corda caritátis vestræ non ignorámus; propter desidérium tamen quo accéndimur in ínvicem, caritátis loquéndum est áliquid caritáti vestræ. Quid áliud, quam de ipsa caritáte? Ipsa est enim de qua quisque si loqui volúerit, non sibi éligit lectiónem quæ recitétur, ut de caritáte sit occásio sermocinándi: omnis enim página, quæcúmque aperítur, hanc sonat.
   
   r. Paradísi portas apéruit nobis ieiúnii tempus. Suscipiámus illud orántes et deprecántes, * Ut in die resurrectiónis cum Dómino gloriémur. v. Ecce nunc tempus * acceptábile, ecce nunc dies salútis; némini dantes ullam offensiónem. * Ut in die.
   
   Lectio II
   
   In hanc rem ipse Dóminus testis est, et ex Evangélio commonémur, quia cum ab illo quæsítum esset, quæ máxima præcépta essent in lege, respóndit: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et ex tota mente tua; et díliges próximum tuum tamquam te ipsum. Et ne áliud quæreres in páginis sanctis, subiúnxit et ait: In his duóbus præcéptis tota lex pendet et prophétæ. Si tota lex et prophétæ in his duóbus præcéptis pendent, quanto magis Evangélium? Cáritas enim ínnovat hóminem, nam sicut cupíditas facit hóminem véterem, sic cáritas novum. Inde íngemens in conflictatióne cupiditátis ait: Inveterávi in ómnibus inimícis meis.
   
   r. In ieiúnio et fletu orábant sacerdótes, dicéntes: * Parce, Dómine, parce pópulo tuo, et ne des hereditátem tuam in perditiónem. v. Inter vestíbulum et altáre plorábant sacerdótes, dicéntes: * Parce.
   
   Lectio III
   
   Caritátem autem ad novum hóminem pertinére, ipse Dóminus hoc modo signíficat: Mandátum novum do vobis, ut vos ínvicem diligátis. Si ergo lex et prophétæ ex caritáte pendent, cum in lege et prophétis testaméntum vetus commendátum videátur, quanto magis Evangélium, quod testaméntum novum apertíssime dícitur, non pértinet nisi ad caritátem, quando et mandátum suum Dóminus non dixit, nisi ut vos ínvicem diligátis? Et novum dixit ipsum mandátum, et ad innovatiónem nostram venit, et novos hómines nos fecit, et novam hereditátem eamdémque ætérnam promísit.
   
   r. Emendémus in mélius quæ ignoránter peccávimus, ne súbito præoccupáti die mortis, quærámus spátium pæniténtiæ, et inveníre non possímus. * Atténde, Dómine, et miserére, quia peccávimus tibi. v. Peccávimus cum pátribus nostris, iniúste égimus, iniquitátem fécimus. * Atténde. æ Glória Patri. * Atténde.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut