In secundo nocturno, anno II )
Lectio
Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem (Tr. 65, 1: CCL 36, 490-491)
Dominus Iesus mandátum novum se discípulis suis dare testátur, ut díligant ínvicem: Mandátum, inquit, novum do vobis, ut diligátis ínvicem. Nonne iam erat hoc mandátum in antíqua Dei lege, ubi scriptum est: Díliges próximum tuum tamquam teípsum? Cur ergo novum appellátur a Dómino, quod tam vetus esse convíncitur? An ídeo est mandátum novum, quia, exúto vétere, índuit nos hóminem novum? Innovat quippe audiéntem, vel pótius obœdiéntem, non omnis, sed ista diléctio quam Dóminus ut a carnáli dilectióne distíngueret, áddidit: Sicut diléxi vos.
Diléctio ista nos ínnovat, ut simus hómines novi, herédes testaménti novi, cantatóres cántici novi. Hæc diléctio, fratres caríssimi, antíquos étiam tunc iustos, tunc patriárchas et prophétas, sicut póstea beátos apóstolos innovávit, ipsa et nunc ínnovat gentes, et ex univérso génere humáno, quod diffúnditur toto orbe terrárum, facit et cólligit pópulum novum, corpus novæ nuptæ Fílii Dei unigéniti sponsæ, de qua dícitur in Cántico canticórum: Quæ est ista, quæ ascéndit dealbáta? Utique dealbáta, quia innováta; unde, nisi mandáto novo?
Propter quod pro ínvicem sollícita sunt membra in ea: Et si pátitur unum membrum, compatiúntur ómnia membra et si glorificátur unum membrum, congáudent ómnia membra. Audiunt enim, atque custódiunt: Mandátum novum do vobis, ut vos ínvicem diligátis, non sicut se díligunt qui corrúmpunt, nec sicut se díligunt hómines, quóniam hómines sunt; sed sicut se díligunt, quóniam dii sunt et fílii Altíssimi omnes, ut sint Fílio eius único fratres, ea dilectióne ínvicem diligéntes, qua ipse diléxit eos, perductúrus eos ad illum finem qui suffíciat eis, ubi satiétur in bonis desidérium eórum. Tunc enim áliquid desidério non déerit, quando ómnia in ómnibus Deus erit.
r. Narrábo nomen tuum frátribus meis, allelúia; * In médio ecclésiæ laudábo te, allelúia, allelúia. v. Qui timétis Dóminum, laudáte eum; univérsum semen Iacob, magnificáte eum. * In médio. v. Glória Patri. * In médio.