Feria III 13 Octobris 2026, Hebdomada XXVIII per annum,
Celebrátio litúrgica (Ordo)
De EaActive(Anglia) S. Eduardi confessoris
   In primo nocturno, utroque anno
   
   De Epístula beáti Pauli apóstoli ad Gálatas 2, 19 - 3, 7. 13-14; 6, 14-16
   
   Lectio I
   
   Fratres: Ego Paulus per legem legi mórtuus sum, ut Deo vivam. Christo confíxus sum cruci: vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me et trádidit seípsum pro me. Non írritam fácio grátiam Dei; si enim per legem iustítia, ergo Christus gratis mórtuus est.
   
   r. Dómine, Rex noster, quando véneris iudicáre terram, * Tunc apparébit crux sancta, fulgens ut aurum in virtúte sua. v. Cum séderit Fílius hóminis in maiestáte sua et cœperit iudicáre sæculum per ignem, * Tunc.
   
   Lectio II
   
   O insensáti Gálatæ, quis vos fascinávit, ante quórum óculos Iesus Christus descríptus est crucifíxus? Hoc solum volo a vobis díscere: Ex opéribus legis Spíritum accepístis an ex audítu fídei? Sic stulti estis? Cum Spíritu cœpéritis, nunc carne consummámini? Tanta passi estis sine causa? Si tamen et sine causa! Qui ergo tríbuit vobis Spíritum et operátur virtútes in vobis, ex opéribus legis an ex audítu fídei? Sicut Abraham crédidit Deo, et reputátum est ei ad iustítiam. Cognóscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt fílii Abrahæ.
   
   r. O crux benedícta, * Quæ sola fuísti digna portáre Regem cælórum et Dóminum. v. O crux gloriósa et admirábilis, o crux adoránda, * Quæ.
   
   Lectio III
   
   Christus nos redémit de maledícto legis factus pro nobis maledíctum, quia scriptum est: Maledíctus omnis, qui pendet in ligno, ut in gentes benedíctio Abrahæ fíeret in Christo Iesu, ut promissiónem Spíritus accipiámus per fidem.
   
   r. O crux, admirábile signum, in quo Dóminus nostri Dei Fílius, suspénsus * Pro nostrórum póndere críminum, mortis damnávit supplícium. v. Dulce lignum, dulces clavos, dulce pondus sústinens. * Pro.
   
   Lectio IV
   
   Mihi autem absit gloriári nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. Neque enim circumcísio áliquid est neque præpútium, sed nova creatúra. Et quicúmque hanc régulam secúti fúerint, pax super illos et misericórdia et super Israel Dei.
   
   r. Per tuam crucem salva nos, Christe Redémptor, * Qui mortem nostram moriéndo destruxísti, * Et vitam resurgéndo reparásti. v. Miserére nostri, Iesu benígne, qui passus es cleménter pro nobis. * Qui. v. Glória Patri. * Et vitam.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut