Feria III 13 Octobris 2026, Hebdomada XXVIII per annum,
Celebrátio litúrgica (Ordo)
De EaActive(Anglia) S. Eduardi confessoris
   In secundo nocturno, anno II
   
   Ex Oratiónibus sancti Andréæ Creténsis epíscopi (Orat. 10: PG 97, 1018-1019.1022-1023)
   
   Lectio I
   
   Crucis festum celebrámus, per quam ténebræ pulsæ sunt et lumen rédditum. Crucis festum celebrámus, et una cum Crucifíxo in sublíme tóllimur, ut, terra cum peccáto infra relícta, supérna comparémus. Talis est tantáque crucis posséssio, et qui hanc póssidet, póssidet thesáurum.
   
   r. Crux benedícta nitet, Dóminus qua carne pepéndit * Atque cruóre suo vúlnera nostra lavit, allelúia, allelúia. v. Córpore qui in ligno pepéndit pro vúlnere nostro, * Atque.
   
   Lectio II
   
   Si enim crux non foret, Christus crucifíxus non esset. Si crux non esset, vita ligno clavis suffíxa non esset. Si ea clavis suffíxa non esset, ex látere fontes immortalitátis, sánguinem et aquam, quæ mundum éxpiant, non fudíssent; peccáti chirógraphum disrúptum non foret, in libertátem assérti non essémus, ligno vitæ non fruerémur, paradísus non patéret. Si crux non esset, mors prostráta non esset, inférnus non spoliátus.
   
   r. Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis; nulla silva talem profert fronde, flore, gérmine; * Dulce lignum, dulces clavos, dulce pondus sústinet. v. Super ómnia ligna cedrórum tu sola excélsior. * Dulce lignum.
   
   Lectio III
   
   Magna ígitur et pretiósa res crux est. Magna quidem, quia multa per ipsam bona effécta sunt; et tanto plura, quanto magis Christi miráculis et cruciátibus potióres partes tribuéndæ sunt. Pretiósa vero, quia Dei pássio et tropum, crux est; pássio quidem, ob spontáneam in ipsa passiónis mortem; tropæum autem, quia in ipsa diábolus sauciátus, et cum eo mors devícta est; atque inferórum claustra contríta, et commúni univérsi orbis salus crux facta est.
   
   r. Nos autem gloriári opórtet in cruce Dómini nostri Iesu Christi, in quo est salus, vita, et resurréctio nostra, * Per quam salváti et liberáti sumus. v. Absit nobis gloriári, nisi in cruce Dómini mei Iesu Christi, * Per quam.
   
   Lectio IV
   
   Hæc et Christi glória appellátur, et Christi exaltátio dícitur. Hæc et calix desiderábilis intellégitur, et cruciátuum, quos pro nobis Christus perpéssus est, conclúsio. Quod vero Christi glória sit crux, audi ipsum dicéntem: Nunc clarificátus est Fílius hóminis, et Deus clarificátus est in eo, et cóntinuo clarificábit eum. Quod autem exaltátio quoque Christi, crux sit, áccipe quid ípsemet ait: Quando ego exaltátus fúero, tunc omnes traham ad meípsum. Vides quod glória et exaltátio Christi, crux sit?
   
   r. O crux gloriósa, o crux adoránda, o lignum pretiósum et admirábile signum, * Per quod et diábolus est victus, * Et mundus Christi sánguine redémptus. v. Hoc signum crucis erit in cælo, cum Dóminus ad iudicándum vénerit. * Per quod. v. Glória Patri. * Et mundus.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut