In secundo nocturno, anno I)
Ex Sermónibus sancto Ioánni Chrysóstomo epíscopo attribútis, vel in Hippólyti presbýteri traditióne (Sermo in Pascha VI: PG. 59, 743-745)
Lectio I
Hoc erat Pascha: quo desiderávit Iesu pati pro nobis. Ideóque lignum contra lignum plantávit, et illam olim malam manum affígens, totam vitam vere in se pendéntem osténdit. Hoc mihi lignum est in salútem ætérnam; hoc nútrior, hoc convívor; sub huius radícibus radíces pono, ramos exténdo; a spíritu autem ceu a vento cum voluptáte éxcolor. Sub huius umbra tabernáculum pósui, et multum æstum devítans, rore plenum hábeo diversórium; cum huius flóribus flóreo, eius frúctibus summe deléctor, fructus vero ab inítio mihi reservátos decérpo. Hoc mihi esuriénti delicátus cibus est, sitiénti fons, nudo teguméntum, cuius fólia spíritus vitæ sunt. Non ultra mihi fólia ficus!
r. Crux benedícta nitet, Dóminus qua carne pepéndit * Atque cruóre suo vúlnera nostra lavit, allelúia, allelúia. v. Córpore qui in ligno pepéndit pro vúlnere nostro, * Atque.
Lectio II
Hæc arbor mihi Deum timénti tutéla est, nutánti fulcrum, certánti bravíum, victóri tropum; hæc mihi arcta sémita, angusta via; hæc scala Iacóbi, angelórum ascénsus et descénsus, in cuius cúlmine stat Dóminus. Hæc arbor a terra usque ad cælum assúrgit, immortális planta, quæ firma erígitur in médio cæli et terræ, fulcrum universi, firmaméntum orbis, compléxio mundi, mortálem váriam substántiam cóntinens, invisibílibus spíritus clavis confíxa, ut rei divínæ cóngruens non ultra solvátur.
r. Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis; nulla silva talem profert fronde, flore, gérmine; * Dulce lignum, dulces clavos, dulce pondus sústinet. v. Super ómnia ligna cedrórum tu sola excélsior. * Dulce lignum.
Lectio III
Summos cælos contíngens, pédibus vero terram firmans, multúmque intermédium áeris spíritum úndique imménsis mánibus compléctens. Totus erat ubíque in ómnibus, et per se solum contra aérias potestátes nudus congréssus est. Ut vero finem hábuit mundánum illud certámen, et úndique ille rétulit victóriam, neque elátus ut Deus, neque victus ut homo, in fínibus universórum mansit radicátum victóriæ tropæum, dum ipse in seípso de hoste cum pompa triúmphat.
r. Nos autem gloriári opórtet in cruce Dómini nostri Iesu Christi, in quo est salus, vita, et resurréctio nostra, * Per quam salváti et liberáti sumus. v. Absit nobis gloriári, nisi in cruce Dómini mei Iesu Christi, * Per quam.
Lectio IV
Tunc cæli commóti sunt, exstínctus aliquántum témporis est solis ignis, tunc petræ scissæ sunt, parum ábfuit quin totus mundus dissolverétur; nisi divínum spíritum insufflásset magnus Iesus, dicens: Pater, in manus tuas comméndo spíritum meum. Commótis enim univérsis et terræ motu nutántibus, metúque treméntibus, ascendénte divíno spíritu, vivificántis et confirmántis more, rursus stetit univérsus orbis, quasi scílicet illa divína exténsio et crucis supplícium per ómnia exténsa fuíssent. O sola in solis, et univérsa in univérsis! Spíritum tuum cæli hábeant, ánimam paradísus; sánguinem vero, terra. Divísus est indivisíbilis, ut ómnia servaréntur, ut ne ínfimus quidem locus divíno advéntu expers esset. Te autem rogámus, Dómine Deus, ætérne spirituáliter Rex Christe, manus tuas magnas super sacram tuam Ecclésiam exténde, et super pópulum sanctum semper tuum.
r. O crux gloriósa, o crux adoránda, o lignum pretiósum et admirábile signum, * Per quod et diábolus est victus, * Et mundus Christi sánguine redémptus. v. Hoc signum crucis erit in cælo, cum Dóminus ad iudicándum vénerit. * Per quod. v. Glória Patri. * Et mundus.