Feria IV 14 Octobris 2026, Hebdomada XXVIII per annum,
Celebrátio litúrgica (Ordo)
De EaActivevel: S. Callisti I, papæ et martyris
   In secundo nocturno, anno I)
   
   Ex Commentário Orígenis presbýteri in Matthæum (Lib. 14, 1: PG 13, 1182-1190)
   
   Lectio I
   
   Dico vobis quia, si duo ex vobis consénserint super terram, de omni re quamcúmque petíerint, fiet illis. Symphóniæ vocábulum músicis præcípue vocum concéntibus tribúitur. Et sunt quidem in músicis soni sonis álii cónsoni, álii díssoni. Quod si super terram consentiéntes vidére velis, eos vide qui hæc audiérunt: Ut cohæreátis eádem mente et eádem senténtia, et illud affectárunt: Omnium credéntium erat cor unum et ánima una, qui tales eváserant (si quidem inter plures tale quid reperíri possit) ut ne mínima quidem inter illos exsísteret dissénsio, quemádmodum decachórdi psaltérii chordárum nulla ínvicem discrepántia est.
   
   r. Cantántibus órganis, Cæcília virgo in corde suo soli Dómino decantábat dicens: * Fiat, Dómine, cor meum et corpus meum immaculátum, ut non confúndar. v. Biduánis ac triduánis ieiúniis orans, commendábat Dómino quod timébat. * Fiat.
   
   Lectio II
   
   Consumit enim dissénsus, sicut cóngregat consénsus, et sepárat Iesum qui in médio consentiéntium sibi solúmmodo invénitur. Et próprie quidem in duóbus istis genéribus fit consénsus; in fide, sicut ait Apóstolus: Ut sitis perfécti in eódem sensu, id est secúndum éadem dógmata; et in eádem senténtia, id est ut simíliter converséntur. Ideo dicit: Si duo vestrum convénerint super terram de omni re, quidquid petíerint, fiet eis a Patre Iesu qui in cælis est. Quotiescúmque a Patre qui in cælis est postuláta quælibet non impetrántur, duos illic super terram non consensísse perspícuum est; et ista est causa, propter quam non exáudimur orántes, quia non conséntimus nobis per ómnia super terram, neque dógmate, neque conversatióne.
   
   r. Virgo gloriósa semper Evangélium Christi gerébat in péctore, * Et non diébus neque nóctibus vacábat a collóquiis divínis et oratióne. v. Est secrétum, Valeriáne, quod tibi volo dícere: ángelum Dei hábeo amatórem, qui nímio zelo custódit corpus meum. * Et non.
   
   Lectio III
   
   Adhuc autem, si corpus simus Christi, et pósuit Deus singula membra in córpore, ut idípsum sápiant membra, et conséntiant, et sollícita sint, et patiénte membro uno compatiántur ómnia, et gloricáto congáudeant ómnia, debémus in nobis músicum istum serváre concéntum. Sicut enim in músicis nisi fúerit conveniéntia vocum, non deléctat audiéntem; sic et Ecclésia nisi consénsum habúerit, non delectátur Deus in ea, nec audit voces eórum. Consentiámus ergo, ut congregátis nobis in nómine Iesu, sit Iesus in médio nostrum, Verbum scílicet Dei et sapiéntia et virtus ipsíus
   
   r. Dómine Iesu Christe, pastor bone, seminátor casti consílii, súscipe séminum fructus quos in Cæcília seminásti. * Cæcília, fámula tua, quasi ovis tibi argumentósa desérvit. v. Nam sponsum, quem quasi leónem ferócem accépit, ad te quasi agnum mansuetíssimum destinávit. * Cæcília. v. Glória Patri. * Cæcília.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut