In secundo nocturno, anno II
Ex carmínibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi De virginitátis encómio (Poem. mor. Lib.1, sec. 2: PG 37, 523-526. 629. 633)
Lectio I
Virginitas, multum salve, a Deo data, largítrix bonórum, mater integritátis, Christi pars, cæléstibus pulchritudínibus coniúgii expértibus compar. Sunt enim coniúgii expértes, primum quidem Deus, deínde Dei chorus sempitérni. Prima virgo est Sancta Trinitas. Fílius rex ex Patre, princípii expérte, neque extrínsecus prodúcto, neque Fílium simíliter ac hómines generánte, sed ut splendor ex splendóre procédit. Ex Fílio autem non iam fílius diléctus símili glória præditus. Sed manet totus Génitor, ac ipse étiam Fílius tantúmmodo Fílius, et solus ex solo, in unum coeúntes cum magno Spíritu, qui ex Patre símilis procédit; unus Deus in tribus respléndens lumínibus.
r. Cantántibus órganis, Cæcília virgo in corde suo soli Dómino decantábat dicens: * Fiat, Dómine, cor meum et corpus meum immaculátum, ut non confúndar. v. Biduánis ac triduánis ieiúniis orans, commendábat Dómino quod timébat. * Fiat.
Lectio II
Ac talis quidem est Trinitátis pura natúra. Ex illa autem ángeli splendéntes, forma caréntes, qui circa magnum thronum versántur. Una illis natúra, una senténtia, unum desidérium circa Deum regem magnum. Unus ómnibus óptimus cibus, satiári Dei magni Verbo, atque lúcida tráhere ex Trinitáte lumen imménsum. Soli vivunt, puri Núminis fámuli puri, símplices, intellegéntia præditi, lúcidi, qui nec a cárnibus ortum ducunt, nec in carnem venérunt, sed quod creáti sunt, pérmanent. Cum his iuncta virgínitas, Deo símilis, expedíta sémita ad Deum, ássecla cogitatiónum Dei immortális.
r. Virgo gloriósa semper Evangélium Christi gerébat in péctore, * Et non diébus neque nóctibus vacábat a collóquiis divínis et oratióne. v. Est secrétum, Valeriáne, quod tibi volo dícere: ángelum Dei hábeo amatórem, qui nímio zelo custódit corpus meum. * Et non.
Lectio III
O Virgínitas, curam gere, ut muníta úndique, recte incédens Deo et perfécta sis; margaríta in lapíllis, lúcifer in sidéribus, inter aves colúmba, inter árbores ramus olívæ, in campis lílium, et in mari tranquíllitas. Virgo, ornátum et quæcúmque grata vitæ abíciens, prope splendéntem Christum consíste; et manu manum tenens, intra tuum cubículum dúcito, ut Christum hábeas gloriósæ formæ egrégium amatórem, Christum sponsum. Christus vero apéruit tegmen cápitis, et mirátus est, insígnem cernens, formáque præstantíssimam sponsam, sanctam, margarítis ornátam; et tibi, quamvis iam pulchra sis, adhuc pulchritúdinem áddidit. O virgo sponsa Christi, glorífica semper sponsum tuum. Expúrga teípsam doctrína et sapiéntia ut spléndida cum spléndido vivas in omne ævum. Hæc enim coniúnctio mortáli connúbio longe præstántior est; in córpore, intellectuáles virtútes imitáta es, angélicam in terris vitam sectáta.
r. Dómine Iesu Christe, pastor bone, seminátor casti consílii, súscipe séminum fructus quos in Cæcília seminásti. * Cæcília, fámula tua, quasi ovis tibi argumentósa desérvit. v. Nam sponsum, quem quasi leónem ferócem accépit, ad te quasi agnum mansuetíssimum destinávit. * Cæcília. v. Glória Patri. * Cæcília.