Feria III 13 Octobris 2026, Hebdomada XXVIII per annum,
Celebrátio litúrgica (Ordo)
De EaActive(Anglia) S. Eduardi confessoris
   In tertio nocturno, anno A)
   
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
   
   Exsúrgens María in diébus illis ábiit in montána cum festinatióne in civitátem Iudæ. Et réliqua.
   
   Ex Homilíis sancti Bedæ Venerábilis presbýteri (Lib. 1, 4 : CCL 122, 25-26.30)
   
   Lectio I
   
   Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo. Quibus profécto verbis primo dona sibi speciáliter concéssa confitétur, deínde generália Dei benefícia, quibus géneri humáno in ætérnum consúlere non desístit, enúmerat. Eius autem ánima Dóminum magníficat, qui omnes interióris hóminis sui afféctus divínis láudibus ac servítiis máncipat, qui observántia præceptórum Dei semper eius poténtiam maiestátis se cogitáre demónstrat.
   
   r. Ecce iste venit sáliens in móntibus, transíliens colles; * Símilis est diléctus meus cápreæ hinnulóque cervórum, allelúia. v. Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, a summo cælo egréssio eius. * Símilis.
   
   Lectio II
   
   EiIus spíritus in Deo salutári suo exsúltat, quem sola ipsíus, a quo salus sperátur ætérna, sui Conditóris memória deléctat. Quæ cum ómnibus perféctis verba recte convéniant máxime tamen ea beátam Dei Genetrícem proférre decébat, quæ, mérito privilégii singuláris, spiritáli ipsíus dilectióne flagrábat, cuius corporáli conceptióne gaudébat.
   
   r. Beata quæ credidísti, quóniam perficiéntur in te, quæ dicta sunt tibi a Dómino. Et ait María : * Magníficat ánima mea Dóminum, allelúia. v. Veníte et audíte, et narrábo quanta fecit Deus ánimæ meæ. * Magníficat.
   
   Lectio III
   
   Quæ iure in Iesu, id est salutári suo, speciáli præ céteris sanctis gáudio pótuit exsultáre, quia, quem perpétuum salútis auctórem nóverat, hunc ipsum temporáli ortu de carne sua nascitúrum esse sciébat, quátenus, in una eadémque persóna, veráciter suus et fílius esset et Dóminus.
   
   r. Surge, própera, amíca mea, formósa mea, et veni. Iam enim hiems tránsiit, imber ábiit et recéssit; * Vox túrturis audíta est in terra nostra, allelúia. v. Intrávit María in domum Zacharíæ, et salutávit Elísabeth. * Vox túrturis.
   
   Lectio IV
   
   Optimus ac salubérrimus in sancta Ecclésia mos inolévit, ut hymnus ipsíus cotídie cum psalmódia vespertínæ laudis ab ómnibus canátur, quátenus ex hoc ánimos fidélium et frequéntior domínicæ incarnatiónis memória ad afféctum devotiónis accéndat, et recogitáta s pius exémpla Genetrícis illíus in virtútum soliditáte confírment. Et hoc opportúne ad vésperas fíeri complácuit, ut vidélicet, fatigáta per diem ac disténta divérsis cogitatiónibus, mens nostra, incumbénte témpore quiétis, ad uniónem se suæ consideratiónis collígeret.
   
   r. Repléta est Spíritu Sancto Elísabeth, et exclamávit : Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui. * Et unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me? Allelúia. v. Ecce enim ut facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo. * Et unde. v. Glória Patri.* Et unde.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut