In primo nocturno, utroque anno
De Actibus Apostolórum
Lectio I
In diébus illis, crescénte número discipulórum, factus est murmur Græcórum advérsus Hebræos, eo quod neglegeréntur in ministério cotidiáno víduæ eórum. Convocántes autem Duódecim multitúdinem discipulórum, dixérunt: "Non est æquum nos derelinquéntes verbum Dei ministráre mensis; consideráte vero, fratres, viros ex vobis boni testimónii septem plenos Spíritu et sapiéntia, quos constituémus super hoc opus; nos vero oratióni et ministério verbi instántes érimus."
r. Levíta Lauréntius bonum opus operátus est, qui per signum crucis cæcos illuminávit, * Et thesáuros Ecclésiæ dedit paupéribus. v. Dispérsit, dedit paupéribus; iustítia eius manet in sæculum sæculi. * Et thesáuros.
Lectio II
Et plácuit sermo coram omni multitúdine, et elegérunt Stéphanum, virum plenum fide et Spíritu Sancto, et Philíppum et Próchorum et Nicánorem et Timónem et Pármenam et Nicoláum prosélytum Antiochénum, quos statuérunt ante conspéctum apostolórum, et orántes imposuérunt eis manus.
r. Puer meus, noli timére, quia ego sum tecum, dicit Dóminus; dum transiéris per ignem, flamma non nocébit te, * Et odor ignis non erit in te. v. Donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuorum. * Et odor.
Lectio III
Facta est autem in illa die persecútio magna in ecclésiam quæ erat Hierosólymis; et omnes dispérsi sunt per regiónes Iudææ et Samaríæ præter apóstolos.
r. Strinxérunt córporis membra pósita in cratícula; subiciéntibus prunas insúltat levíta Christi. * Beáte Laurénti, martyr Christi, intercéde pro nobis. v. Mea nox obscúrum non habet, sed ómnia in luce claréscunt. * Beáte.
Lectio IV
Igitur qui dispérsi erant, pertransiérunt evangelizántes verbum. Philíppus autem descéndens in civitátem Samaríæ prædicábat illis Christum. Intendébant autem turbæ his, quæ a Philíppo dicebántur, unanímiter, audiéntes et vidéntes signa quæ faciébat: ex multis enim eórum, qui habébant spíritus immúndos, clamántes voce magna exíbant; multi autem paralýtici et claudi curáti sunt. Factum est autem magnum gáudium in illa civitáte.
r. Quo progréderis sine fílio, pater? Quo, sacérdos sancte, sine diácono próperas? * Tu numquam sine minístro sacrifícium offérre consuéveras. v. Quid in me ergo displícuit paternitáti tuæ? Numquid degénerem probásti? Experíre certe utrum idóneum minístrum elégeris cui commisísti dominíci sánguinis consecratiónem. * Tu numquam. v. Glória Patri. * Tu numquam.