Feria II 26 Octobris 2026, Hebdomada XXX per annum,
Celebrátio litúrgica (Ordo)
De EaActive(Anglia) St CHAD and St CEDD, bishops
   In secundo nocturno, anno II
   
   Ex Sermónibus sancti Máximi Taurinénsis epíscopi (Sermo 53, 1-2: CCL 23, 214-215)
   
   Lectio I
   
   Per resurrectiónem Christi aperítur tártarum, per neóphytos Ecclésiæ innovátur terra, cælum per Sanctum Spíritum reserátur; apértum enim tártarum reddit mórtuos, innováta terra gérminat resurgéntes, cælum reserátum súscipit ascendéntes. Dénique ascéndit latro in paradísum, sanctórum córpora ingrediúntur in sanctam civitátem, ad vivos mórtui revertúntur; et proféctu quodam in resurrectióne Christi ad altióra cuncta eleménta se tollunt.
   
   r. María Magdaléna et áltera María ibant dilúculo ad monuméntum. Iesum quem quritis, non est hic, surréxit sicut locútus est, * Præcédet vos in Galilæam; ibi eum vidébitis, allelúia, allelúia. v. Cito eúntes, dícite discípulis eius et Petro quia surréxit Dóminus. * Præcédet.
   
   Lectio II
   
   Tartarum quos habet reddit ad súperos, terra quos sépelit mittit ad cælum, cælum quos súscipit repræséntat ad Dóminum; et una eadémque operatióne Salvatóris pássio élevat de imis, súscitat de terrénis, cóllocat in excélsis. Resurréctio enim Christi defúnctis est vita, peccatóribus vénia, sanctis est glória. Omnem ergo creatúram ad festivitátem resurrectiónis Christi David sanctus invítat; ait enim exsultándum in hac die quam fecit Dóminus et lætándum.
   
   r. Surréxit pastor bonus, qui pósuit ánimam suam pro óvibus suis, * Et pro suo grege mori dignátus est, allelúia, allelúia, allelúia. v. Surréxit Dóminus de sepúlcro, qui pro nobis pepéndit in ligno. * Et.
   
   Lectio III
   
   Lux Christi dies est sine nocte, dies sine fine ubíque splendet, ubíque rádiat, ubíque non déficit. Quod autem iste dies Christus sit, Apóstolus dicit: Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Præcéssit, inquit, nox, non séquitur, ut intéllegas superveniénte Christi lúmine, diáboli ténebras effugári et peccatórum obscúra non súbsequi; et iugi splendóre prætéritas calígines depélli, subrepéntia delícta prohibéri.
   
   r. Virtúte magna reddébant apóstoli * Testimónium resurrectiónis Iesu Christi Dómini nostri, allelúia, allelúia. v. In omnem terram exívit sonus eórum et in fines orbis terræ verba eórum. * Testimónium.
   
   Lectio IV
   
   Sicut ergo diem cæli nox omníno non séquitur, ita et Christi iustítiam peccatórum ténebræ non sequúntur. Semper enim dies cæli splendet, lucet et fulget, neque áliqua potest obscuritáte conclúdi; ita et lumen Christi semper micat, rádiat, corúscat, nec áliqua potest delictórum calígine comprehéndi, unde ait evangelísta Ioánnes: Et lux in ténebris lucet, et ténebræ eam non comprehendérunt.
   
   r. Introdúxit vos Dóminus in loco sancto suo, et vídimus fontem aquæ fluéntem lac et mel, * Et obtúlimus primítias, allelúia, allelúia. v. Introívimus in tabernáculum eius, adorávimus in loco ubi stetérunt pedes eius. * Et obtúlimus. v. Glória Patri. * Et obtúlimus.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut