Feria II 26 Octobris 2026, Hebdomada XXX per annum,
Celebrátio litúrgica (Ordo)
De EaActive(Anglia) St CHAD and St CEDD, bishops
   Pars prima: Sollemne initium Vigiliæ seu Lucernarium Benedictio ignis et præparatio cerei
   
   8. Loco apto, extra ecclesiam, præparatur rogus ardens. Populo ibi congregato, accedit sacerdos cum ministris, e quibus unus portat cereum paschalem. Crux processionalis ac luminaria non portantur.
   
   Ubi autem ignis extra ecclesiam accendi non potest, ritus peragitur ut infra, n. 13.
   
   9. Sacerdos et fideles signant se dum ipse dicit: In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti, ac dein populum congregatum de more salutat eumque breviter admonet de vigilia nocturna, his vel similibus verbis:
   
   Fratres caríssimi, hac sacratíssima nocte, in qua Dóminus noster Iesus Christus de morte transívit ad vitam, Ecclésia invítat fílios dispérsos per orbem terrárum, ut ad vigilándum et orándum convéniant. Si ita memóriam egérimus Páschatis Dómini, audiéntes verbum et celebrántes mystéria eius, spem habébimus participándi triúmphum eius de morte et vivéndi cum ipso in Deo.
   
   10. Deinde sacerdos benedicit ignem, dicens, manibus extensis:
   
   Orémus. Deus, qui per Fílium tuum claritátis tuæ ignem fidélibus contulísti, novum hunc ignem † sanctífica, et concéde nobis, ita per hæc festa paschália cæléstibus desidériis inflammári, ut ad perpétuæ claritátis puris méntibus valeámus festa pertíngere. Per Christum Dóminum nostrum. r. Amen.
   
   11. Novo igne benedicto, unus ministrorum portat cereum paschalem ante sacerdotem, qui cum stilo incidit crucem in ipsum cereum. Deinde facit super eam litteram græcam Alpha, subtus vero litteram Omega, et inter brachia crucis quattuor numeros exprimentes annum currentem, interim dicens:
   
   1. Christus heri et hódie
   
   (incidit hastam erectam);
   
   2. Princípium et Finis
   
   (incidit hastam transversam);
   
   3. Alpha
   
   (incidit supra hastam erectam litteram Alpha);
   
   4. et Omega
   
   (incidit subtus hastam erectam litteram Omega).
   
   5. Ipsíus sunt témpora
   
   (incidit primum numerum anni currentis in angulo superiore sinistro crucis);
   
   6. et sǽcula
   
   (incidit secundum numerum anni currentis in angulo superiore dextro crucis).
   
   7. Ipsi glória et impérium
   
   (incidit tertium numerum anni currentis in angulo inferiore sinistro crucis);
   
   8. per univérsa æternitátis sǽcula. Amen
   
   (incidit quartum numerum anni currentis in angulo inferiore dextro crucis).
   
   A 2 0 1 9 Ω
   
   12. Incisione crucis et aliorum signorum peracta, sacerdos infigere potest in cereum quinque grana incensi, in modum crucis, interim dicens:
   
   1. Per sua sancta vúlnera 2. gloriósa 3. custódiat 4. et consérvet nos 5. Christus Dóminus. Amen.
   
   1 4 2 5 3
   
   13. Ubi propter difficultates forte occurrentes non accenditur rogus, benedictio ignis circumstantiis aptatur. Populo ut alias in ecclesia congregato, sacerdos cum ministris cereum paschalem deferentibus venit ad portam ecclesiæ. Populus, quantum fieri potest, vertit se ad sacerdotem. Fit salutatio et monitio, ut supra n. 9; deinde benedicitur ignis et præparatur cereus, ut supra nn. 10-12.
   
   14. De novo igne sacerdos accendit cereum paschalem, dicens:
   
   Lumen Christi glorióse resurgéntis díssipet ténebras cordis et mentis.
   
   Quoad elementa quæ præcedunt, Conferentiæ Episcoporum possunt etiam alias formas statuere, populorum ingenio magis accommodatas.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut