Sabbato 24 Octobris 2026, Hebdomada XXIX per annum,
   In primo nocturno, anno I
   
   Lectio
   
   De primo libro Regum
   
   Congregávit Sálomon omnes maióres natu Israel in Ierúsalem, ut deférrent arcam fœderis Dómini de civitáte David, id est de Sion. Convenítque ad regem Salomónem univérsus Israel in mense Ethanim in sollemnitáte, ipse est mensis séptimus. Venerúntque cuncti senes Israel, et tulérunt sacerdótes arcam et portavérunt arcam Dómini et tabernáculum convéntus et ómnia vasa sanctuárii quæ erant in tabernáculo; et ferébant ea sacerdótes et Levítæ. Factum est autem cum exíssent sacerdótes de sanctuário, nébula implévit domum Dómini, et non póterant sacerdótes stare et ministráre propter nébulam; impléverat enim glória Dómini domum Dómini. Tunc ait Sálomon: "Dóminus dixit ut habitáret in nébula. Ædíficans ædificávi domum in habitáculum tuum, firmíssimum sólium tuum in sempitérnum."
   
   Convértit rex fáciem suam et benedíxit omni ecclésiæ Israel; omnis enim ecclésia Israel stabat. Et ait: "Benedíctus Dóminus Deus Israel, qui locútus est ore suo ad David patrem meum et in mánibus suis perfécit dicens: "A die qua edúxi pópulum meum Israel de Ægýpto, non elégi civitátem de univérsis tríbubus Israel, ut ædificarétur domus et esset nomen meum ibi; sed elégi David, ut esset super pópulum meum Israel"."
   
   "Voluítque David pater meus ædificáre domum nómini Dómini, Dei Israel, et ait Dóminus ad David patrem meum: "Quod cogitásti in corde tuo ædificáre domum nómini meo, bene fecísti hoc ipsum mente tractans; verúmtamen tu non ædificábis domum, sed fílius tuus, qui egrediétur de lumbis tuis, ipse ædificábit domum nómini meo." Confirmávit Dóminus sermónem suum quem locútus est; stetíque pro David patre meo et sedi super thronum Israel, sicut locútus est Dóminus, et ædificávi domum nómini Dómini, Dei Israel. Et constítui ibi locum arcæ, in qua fœdus est Dómini, quod percússit cum pátribus nostris, quando edúxit eos de terra Ægýpti."
   
   r. Exaudísti, Dómine, oratiónem servi tui, ut ædificárem templum nómini tuo. * Bénedic et sanctífica domum istam in sempitérnum, Deus Israel. v. Dómine, qui custódis pactum et misericórdiam servis tuis qui ámbulant coram te in toto corde suo, * Bénedic. v. Glória Patri. * Bénedic.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut