In secundo nocturno, anno I
Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos (En. in ps. 126, 2: CCL 40, 1857-1858)
Lectio I
Quia Sálomon ædificáverat templum Dómino, in typo quidem et in figúra futúræ Ecclésiæ et córporis Dómini; unde dicit in evangélio: Sólvite templum hoc, et in tríduo excitábo illud; quia ergo ipse ædificáverat illud templum, ædificávit sibi templum verus Sálomon Dóminus noster Iesus Christus, verus pacíficus. Nomen enim Salomónis interpretátur pacíficus; est autem ille verus pacíficus de quo dicit Apóstolus: Ipse est enim pax nostra, qui fecit útraque unum.
r. Glória et honóre coronásti eum, Dómine, et constituísti eum super ópera mánuum tuárum; * Omnia subiecísti sub pédibus eius. v. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis, posuísti in cápite eius corónam de lápide pretióso. * Omnia.
Lectio II
Ipse est verus pacíficus, qui duos paríetes e divérso veniéntes in se copulávit, quibus factus est lapis anguláris, veniénti pópulo ex circumcisióne credéntium, et veniénti pópulo ex præpútio géntium et ipsórum credéntium; fecit unam Ecclésiam de dúobus pópulis, factus est illis lapis anguláris, et ídeo vere pacíficus.
r. Inquisívi sapiéntem símilem tibi, non invéni. Ut vídeo, Spíritum Dei habes in te, ídeo magnus es in domo Dómini, et de ore tuo bona áudiet cunctus pópulus * Qui tibi commíssus est. v. Beátum dixérunt pópulum cui hæc sunt, beátus pópulus * Qui.
Lectio III
Quia ergo ille verus Sálomon; Sálomon autem ille fílius David de mulíere Bethsábee, rex Israel, figúram gestábat huius pacífici, quando templum ædificávit; ídeo ne illum putes Salomónem qui ædificávit domum Deo, álium Salomónem tibi osténdens Scriptúra sic cœpit in psalmo: Nisi Dóminus ædificáverit domum, in vanum laboravérunt ædificántes eam. Dóminus ergo ædíficat domum, Dóminus Iesus Christus ædíficat domum suam.
r. Multitúdinem diérum et annos vitæ appónet tibi Dóminus, misericórdia et véritas non te déserant, * Quia Dóminus erit in látere tuo et custódiet te. v. Erit Dóminus adiútor tuus contra omnes inimícos tuos. * Quia Dóminus.
Lectio IV
Labórant multi in ædificándo; sed si non ille ædíficet, in vanum laboravérunt ædificántes eam. Qui sunt qui labórant ædificántes? Omnes qui in Ecclésia prædicant verbum Dei, minístri sacramentórum Dei. Omnes cúrrimus, omnes laborámus, omnes ædificámus modo; et ante nos cucurrérunt, laboravérunt, ædificavérunt; sed nisi Dóminus ædificáverit domum, in vanum laboravérunt ædificántes eam. Ipse ædíficat, ipse monet, ipse terret, ipse intelléctum áperit, ipse ad fidem ápplicat sensum vestrum; et tamen laborámus et nos tamquam operárii.
r. Ædificátum est templum, et glória Dómini replévit átrium eius; et lætátus est rex, et dixit: * Benedíctus Dóminus Deus Israel in ómnibus quæ locútus est ad David patrem meum. v. Et inclinávit Sálomon génua sua in terra, et dixit: * Benedíctus. v. Glória Patri. * Benedíctus.