Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (11,1-13)
Et factum est cum esset Iesus in loco quodam orans, ut cessávit, dixit unus ex discípulis eíus ad eum: “Dómine, doce nos oráre, sicut et Ioánnes dócuit discípulos suos.” Et ait illis: “Cum orátis, dícite: Pater, sanctificétur nomen tuum, advéniat regnum tuum; panem nostrum cotidiánum da nobis cotídie, et dimítte nobis peccáta nostra, si quidem et ipsi dimíttimus omni debénti nobis, et ne nos indúcas in tentatiónem.” Et ait ad illos: “Quis vestrum habébit amícum et ibit ad illum média nocte et dicet illi: ‘Ámice, cómmoda mihi tres panes, quóniam amícus meus venit de via ad me, et non hábeo, quod ponam ante illum’; et ille de intus respóndens dicat: ‘Noli mihi moléstus esse; iam óstium clausum est, et púeri mei mecum sunt in cubíli; non possum súrgere et dare tibi.’ Dico vobis: Et si non dabit illi surgens, eo quod amícus eíus sit, propter improbitátem tamen eíus surget et dabit illi, quotquot habet necessários. Et ego vobis dico: Pétite, et dábitur vobis; quǽrite, et inveniétis; pulsáte, et aperiétur vobis. Omnis enim qui petit, áccipit; et, qui quærit, invénit; et pulsánti aperiétur. Quem autem ex vobis patrem fílius petíerit piscem, numquid pro pisce serpéntem dabit illi? Aut si petíerit ovum, numquid pórriget illi scorpiónem? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare fíliis vestris, quanto magis Pater de cælo dabit Spíritum Sanctum peténtibus se.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel