Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (1,16.18-21.24a)
Iácob génuit Ióseph virum Maríæ, de qua natus est Iésus, qui vocátur Christus. Iésu Christi autem generátio sic erat. Cum esset desponsáta mater eíus María Ióseph, ántequam convenírent invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Ióseph autem vir eíus, cum esset iústus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Hæc autem eo cogitánte, ecce ángelus Dómini in somnis appáruit ei dicens: “Ióseph fili David, noli timére accípere Maríam coníugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est; páriet autem fílium, et vocábis nomen eíus Iésum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.” sicut præcépit ei ángelus Dómini.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel