Feria III 8 Septembris 2026, Hebdomada XXIII per annum,
   Caput 61 - DE MONACHIS PEREGRINIS, QUALITER SUSCIPIANTUR (b)
   
   Quod si superfluus aut vitiosus inventus fuerit tempore hospitalitatis, non solum non debet sociari corpori monasterii, verum etiam dicatur ei honeste ut discedat, ne eius miseria etiam alii vitientur. Quod si non fuerit talis qui mereatur proici, non solum si petierit suscipiatur congregationi sociandus, verum etiam suadeatur ut stet, ut eius exemplo alii erudiantur, et quia in omni loco uni Domino servitur, uni regi militatur. Quem si etiam talem esse perspexerit abbas, liceat eum in superiori aliquantum constituere loco. Non solum autem monachum, sed etiam de suprascriptis gradibus sacerdotum vel clericorum stabilire potest abbas in maiori quam ingrediuntur loco, si eorum talem perspexerit esse vitam. Caveat autem abbas ne aliquando de alio noto monasterio monachum ad habitandum suscipiat sine consensu abbatis eius aut litteras commendaticias, quia scriptum est : Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.
   
   
   
   
   
   
   Quod si non fuerit talis qui mereatur projici, non solum si petierit suscipiatur congregationi sociandus verum etiam suadeatur ut stet, ut ejus exemplo alii erudiantur et quia in omni loco uni Domino servitur et uni regi militatur
   
   
   
   
   Quem etiam si talem esse perspexerit abbas, liceat eum in superiore aliquantulum eonstituere loco Non solum auteur monachum, sed etiam de supradictis gradibus sacerdotum vel clericorum, stabilire potest abbas in majori quam ingreditur loco, si ejus talem prospexerit esse vitam
   
   
   
   Caveat autem abbas ne aliquando de alio noto monasterio monachum ad habitandum suseipiat, sine consensu abbatis ejus sut litteris commendatitiis ; quia scriptum est Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris.
   
   
   


Search Gregorian Pieces
Retour en haut